Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)
30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok
XLV. 1676. j ul. 6. Hirkó páter vallomásai. Ilme Due, juro Deo vivo, integerrimae indivisaeque trinitati, quod omnia quae audivi, genuine referam. 1. De bello gallico hoc audivi certo, quod Gallus bellico processu primo et ante omnia intendat Romanuni impérium, tanquam ab antiquo suam concernens familiam. Hoc quoque audivi, quod jam Coloniensem archiepiscopum, qui est etiam unus electorum. sede sua turbaverit, per consequens aliquot imperiales civitates ditioni suae adiecit. Ipsius vero confoederati sunt Anglus et Svecus. Bavarus hucusque neutralista. Utrum vero babuerint conllictum nec ne, penitus ignoro, audivi quidem. quod ad initium currentis mensis debuisset fuisse, an fuerit vei non. nihil scio, cum jam tertia hebdomada agitur ex quo captivus suum (így!). Hoc etiam audivi, quod longe superet numerus militum Gallicorum numerum militum caesareanorum. unde coliigere est, quod magis afficiantur principes imperiales Gallo, quam imperátori. 2. Audivi quod Svecus cum Dano habeat rem, ne Danus succurret imperátori, habet enim certain correspondentiam cum Gallo Svecus, quos autem immediatos adliaerentes habeat regno suo vicinos dictus Svecus. nescio. Hoc est quidem verum, quod contra Austriam agat, agendo contra Danuni, nam elapso anno eruperat contra Silesiam. 3. Polonia qualem correspondentiam habeat cum Austria occasione moderni coronati regis, nescio. 4. Audivi ex discursu multorum, quod plena intentio sit Germanorum, ut tota Ungaria reddatur tributaria, ita ut nulla antiqua jura ei suffragari possint; de succursu autem alicujus principis vel ducis contra 1 ngariam, sic audivi, quod sua Mtas caesarea intendat ducere in uxorem tiliam ducis Bavariae. quo facto, ejus miles jam in campo existens, convertatur contra Ungaros, ille autem miles constat circiter viginti millibus. Qualem vero ordinantiam habeat dims generalis in ordine ad resistendum viribus exulum I ngarorum, nescio. 5. Prorsus nihil scio, quinam sint illi, qui ex parte exulentium Ungarorum habeant occultas correspondentias cum Germanis.