Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

vezirio auscultamus. Eumque in finem grosum Absolonium tantis per acl aulam nostram commorari consuluimus. ut accepta ab lite Vra cathegorica declaratione, quidquid e re videbitur, decernamus, et quantocius per praedictuni Absolon Ilti Vrae secure nunciare valeamus, vesyrio dun­taxat deferendum. Interea prosperis successibus, bonaque valetudine litem Vram pollere cupimus. Dabantur in palatio nostro «Tavoroviensi. die 31. niensis Mai. anno dni 1676. regni nostri anno tertio. Joannes rex mp. Külczlm: Ilmo dno Michaeli Apaffi Transylvaniae prin­cipi, partium regni Hungáriáé dno et Siculorum eomiti, grate nobis dilecto. (Eredeti, Nemzeti Múzeum, Tunyogi gyűjtemény.) I) 1676. jún. 29. A lengyel király Gisa visszahívása ügyében. Joannes III. dei gratia rex Poloniae etc. Illustrissime princeps ! Grate nobis dilecte. Nihil equidem nobis facilius fore pollicebamur, quam ut a serenissima Porta propositionum nostrarum punctis per Illustritatem Vestram insinuatis maturum expediretur responsum. At vero dum diuturnas usque et usque intercedere videamus moras, quod enim ultimis Maji resolutum iri sperabatur, necdum elabente jam Junio habemus, non aliud inde, (juam studiosam magni Vezerii metui licet cunctati­onem, quam nobis ille hactenus objiciebat, dum ad speciem et in protectionem omnia a nobis fieri suspicaretur ; quamvis candido et sincero cuncta ageremus studio. Imbraim etiam Passa juncto cum Moldáviáé. Valachiae et aliis provinciarum palatinis exercitu Hocinum versus tendit (quod nobis gene­rosus Karvoroski a palatino Moldáviáé redux ex itinere suo significat) nulla inchoati tractatus reverentia aut respectu. Imo Haini Crimensis filius, cum insignibus sagittarum coj)iis. dum spe pacis lactamur, jussus nostras invasit et depopulabat ditiones. majora ausurus, nisi nostrorum occursu et clade suorum repressus fuisset. Hae itaque rationes eo nos per­moverunt, ut generosum Gissa subdapiferum Owrucensem, aulicum et ablegate,n nostrum ab Illustritate Vestra revo-

Next

/
Thumbnails
Contents