Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 16. 1675-1679 (Budapest, 1893)

30. fejezet: 1675-1679 - Törvények és okiratok

eos reddidit. Nec regnum Transylvaniae, cujus itidem domi­nio jam fatum paret oppidum, suae ditionis subditos armis opprimi applaudere potest. Sed noxios forsitan aliquos illic receptum liabuisse, contra eosdemque, non autem cives saevitum dicat quispiam, etiamsi liaec omnia aliquo mihi videantur fundamento, non tamen lmjus morbi haec medendi supererat ratio, nec intra terminos horum verborum semet continuit militaris licentia; quis enim sanae mentis persua­dere sibi posset locum armis oppressum omni dominantis violentia expertem posse iieri ? Dato, severis prohibitum edictis, ne talia tententur, quis singulos singulis substiterit custodes militibus, ne quidquam oppidanis noceant ? Sed cum admiratione nobiscum perpendere cogebamur, qualiter clementissimi regis Hungariae non pridem exulibus iis, contra quos totus rei circumvolvitur actus, benignissimae oblatae gratiae ea, quae nunc Debreczini acta sunt, con­sonent. Clementia, ut fertur, verbis sat luculentis oblata est illis afflictis: opera autem Vestrae Illustrissimae Domina­tionis, sibique subjectorum, asperrimum prae se ferunt bel­lum, nullasque praemittunt nocendi vias, etiam in eo, quod bona quorundam aulae nostrae familiarium nullo modo infelicis motus istius participum majoris securitatis ergo oppidanorum curae concredita, avara militura caesareanorum manu, absque omni justa causa extorquentur, communi praeda diripiuntur, summum ad nostri praejudicium et dam­num eorundem manifestum. Si plus satis exulceratos animos talibus lacessere injuriis aliquid publicae conducere potest partium quieti, alii viderint, nos contraria metuimus. Sed quod factum, non factum fieri nequit; (absit omen) ne alterutrius, aut verius utriusque partis cladibus haec linian­tur, non immerito metuendum. Nec quaedam Vestrae Dominationi Illustrissimae pro­ponenda adlmc desunt. Castelli Beltek praesidiarii quamvis numero pauci, iique imbelles, non desinunt molesti esse provinciae Transylvaniae ipsis conterminae, tam clam quam palam abigendo rusticorum pecora; consimilia quoque contra districtum Kovariensem per suae Majestatis subditos ipsis vicinos fiunt frequenter, quos in ordinem redigendi nec occasio, nec facultas in dies deesset, nisi prius Vestram illustrissimam Dominationem de illis coercendis requirendi intentio ultionem distulisset. Utriusque item Banya, supe­rioris et inferioris incolae bonae vicinitatis non satisfaciunt officio, ne persolato quidem justo pretio volentes plumbi, aliarumque rerum suarum venalium nostris copiam prae­bere, a superioribus se piohibitos praetendentes. Fiat ista

Next

/
Thumbnails
Contents