Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
ex Valachia Transalpina Poloniam versus tendere volentes in civitate Gihiniensi mihi subjecta cum omnibus rebus suis arestatos scribit Yestra Dominatio. cuius salvo honore. impudentissime quicumque liaec finxit. eum mentitum res ipsa est testis. Xon est res longo temporis interstitio obseurata, vivi omnes sunt ii, de quibus est sermo, proferant conscientiose id. quod est verum: Translato in Ducam Valachiae Transalpinae dominio. proceres quosdam praedecessori eius intimos metu recentis dominii Cibinium confugisse certum est. quos subsecutus confestim dicti principis Duka legatus. tam verbali legatione. quam literis a domino suo allatis. ut toties dictos proceres tamquam tributi e regno Valachiae Transalpinae collecti ad Ottomanicam Portam propediem mittendi depeculatores traderem in manus eius vinctos, vehementer urgebat, nec quaedam deerant minae, nisi lioc ipsum facerem. praefatam summam, quam ille ducenta millia imperialium excedere praetendebat, Portae Ottomannicae me esse persoluturum. Sed nihil obtinere potuit; accitos quin potius in aulam meam. qui accusabantur. proceres, ut a legato principis Duka objecta coram refellerent. permisi, nec illi suo defuerunt officio, ne grossum quidem se e tributo intervertisse. coram judicibusque hujus regni ordinariis libenter causani, quae controvertitur, justificaturos regerentes. Retepuit intra triduum contentionis hujus fervor, Duka principis legato amnestiam omnium rerum proceribus sub juramento promittente, quorum nonnulli proxime sequentibus diebus in patriam suam sunt regressi, quidam hodie quoque iu Transylvania degunt, tamdiu donec voluerint hic moraturi. Illustrissinia etiam Vestra Dominatio sciat, duo Valachica regna in illa, qua misere laborant assidua regnantium mutatione, vix duos consequenter decurrentes posse numerare annos, in quibus e regno alterutro proceres in Transsylvaniam confugere 11011 sint coacti. regnum interim Transsylvaniae nullum unquam eorum adversariis suis tradidit mactandum. non parvas quamvis pro iis subiret molestias. Hic miseri locuni refugii hactenus habuerunt, nec deinceps diversum experturi. Armatorum quorundam collttviem e ditione nostra usque ad Czernovicze in Valachiam fecisse irruptiones obtenditur secundo; qttod si verum est, gnaroque vel jubente me talia sunt gesta, ultorem contra me invoco deum; eun-