Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)

29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok

possessionariorum motis debitum tantum salarium accipiant. nihil de talibus juribus inposterum scilicet talia deinceps contra legitimos successores nunquam justo titulo et bona fide tenere valentes. His ])iopositis consiliarii recedunt. Ad horam ferme usque (male habentes sese quidam stentorei gutturis) multum contenditur, mussitatur, praecipue de 2-do puncto immediate praemisso, aliis volentibus, ut princeps requireretur, specificaret illos, per quos regnicolae delati fuerint de 11011 exliibito praesidenti honore, aliistjue quoad clamorem; aliis sentientibus, ut solum consiliarii eapropter requirantur per tres honestos delegatos ex tribus statibus, princeps vero per praesidentem solum sit requirendus, quod et communi omnium voto et suffragio determinatur. Sed vah! ut est genius regni nostri, mox mutamur et certis de causis deponendum esse istud decretum contra decernitur. Cottus asperam accipientes resolutionem ad quoddam eorum postulatum, id antea laboriose corrasum, compila­tum, approbatum et ad principem quoque transmissum insane deponunt. Per praefatos consiliarios duo adhuc puncta eodem supranotato tempore princeps statibus proponi curavit 1. Caveant sibi, ne contradicentia sibi invicem postulata ad celsnem suam coram praedecessoribus principibus magna mala olim importantia transmittantur, sed omnia decenter et ordine fiant. Addito: controversiam olim adhuc inter Toroczkaides et sedem Siculicalem Aranyas motam ex bene­dictione divina fiorente regni pace celsmum principem in propria cum adjunctis aliquot consiliariis persona velle ineunte vere in facie territorii vel loci controversi sive litigiosi finaliter determinando dijudicare. 2. Deliberent status et adinveniant niudum convenientem, quomodo id fieri melius possit? quod celsdo sua unacum consiliariis intendit perficere ratione nobilitandorum Maros-Vasarhelyiensiurn et Kolosiensium, cum sic bene expleretur servientium regni ejusque principis sublatorum et varie mortuorum numerus. Multum conten­ditur a dnis Saxonibus cuni ceteris proceribus et statibus volentibus jobbagiones Saxonicales sine ulla discretione in quibusvis cottibus existentes pro lubito suo, ut ceteros job­bagiones taxare, cogere ad quaevis servitia et deficientibus directe et immediate etiam succedere, cum quidam ex illis absoluti quidem sunt jobbagiones, de quibus nihil ad dnos Saxones, quidam vero exempti ex numero illorum, et privilegiis per onmia 7 judicum Saxonicalium utentes, a tempore tam longo sine ulla interruptione continue et etiam contra jus regiuni praescripserint non semel, sed pluries, ut sunt Bolkats.

Next

/
Thumbnails
Contents