Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
hilaris rediens domum a celsnii principis tabula et ex propria domo in communem ceterorum delegatorum Cibiniensium tiescendens. advocato aliquam post moram dno etiam consule, praesentibus ibi musicis Cibiniensibus ante aliquot dies accersitis, illos ludere, partem ex nobis hilariter potare, partem vero praeeunte ipso, choreas ducere inducit. L)ie 8. Decembris. Aliquanto serius quam lieri contiuitur, et quia postulata cottuum nondum erant (quoad perlectionem eorum) absoluta, continuatur iectio; quae variis varia suppeditant argumenta ad discursus mox pro, mox contra movendos. Infestantur etiam civitates Saxoniales ratione metretae. ut et ablationis ferri in usum civitatum a vectoribus ejus a fori judicibus identidem pro proventu fori ablati; unde sunima contentio (collatis utrinque argumentis et rationibus) oritur, quae ferme ad horam usque continuata tandem multos post labores tumultus sedatur, ita tamen, occurratur isti malo et ubique una eadem metreta Claudiopolitana utantur et proventus etiam fori constitutionibus regni accommodetur. Deliberatur etiam de cusione monetarum tam aurearum et argentearum, quam etiam usualium vulgarium; quarum cusio quoad aureas et argenteas fienda Cibinii et Coronae, vulgarium praefatas praeter duas civitates in civitatibus Sesburgo et Besztercze definitur. Finitis postulatis cottuum, postulata dnorum Siculorum incipiunt perlegi, in quibus nihil adversi contra Saxones continebatur. Deliberatur occasione postulatorum Siculicalium. ut alienigenae praeter 4 receptas religiones aliam sequentes liaeresin, pro patiiciis in Trannia memorabili et valde noxio Moldavensium et Transalpinensium exemplo ne recipiantur, nec nobilitentur, imo nec jura possessionaria et officia possideant. cassata omnium et singuloruni nobilitate et exemptione talium, si qui hactenus vel in persona nobilitati. vel ratione domorum et similium exempti fuissent, sed maneant in statu suo priori, cum in praeteritis etiam quibusdam comitiis a regnicolis nobilitati eorum contradictum fuerint solenniter. Praeterea percipitur ex postulatis Siculorum Andream Horvat tricesimatorem Torcsvariensem usque adeo male accepisse homines per Tohan, adeuntes et redeuntes Siculos, ut non modo plus aequo ab illis exegerit, verum etiam omnes et singulos nobiles Siculicales (quibusdam etiam nominatis. tam turpiter injuriaverit et calumniatus