Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
1670. ÁPR. 119 acceptavimus, approbavimus, ratificavimus et confirmavimus. Offerentes nos benigne, quod praemissa omnia in omnibus punctis, clausulis, et articulis tam nos ipsi observabimus, quam per alios, quorum interest seu intererit, observari faciemus. Imo acceptamus, approbamus, ratificamus, et conlirmamus harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum Albae Juliae die 15. mensis Februarii, ultima videlicet die congregationis nostrae, anno domini millesimo sexcentesimo septuagesimo. 9) 1670. apr. A fejedelem válasza a császárnak a Theököly-féle követelés ügyében. Római császárnak szóló, Urunk szavával. Sacratissime Romanorum imperátor, domine, domine clementissime! etc. Binas sacratissimae Vestrae Maiestatis literas, primas quidem undecima Januarii, secundas autem 8. Februarii Vienna datas, debita cum submissione accepi, et earum tenorem unacum benigna domini comitis Stephani Teökölyi negotiorum recommendatione, eo, qui sacratissimae Vestrae Maiestatis intercessionem decet, cum respectu intellexi. dedi etiam operám tam ex consiliariorum, quam ex universorum Transsylvaniae statuum consensu, ut, quantum jus et aequum ac provinciáé etiam securitas, suprema omnium principum lex, permittebat, aut requirebat, tam Maiestatis Vestrae sacratissimae intercessioni suus honor et debita reverentia deferretur, quam justis dicti domini comitis praetensionibus satis fieret. Aliis etiam occasionibus quidquid a Maiestate Vestra adaequatum viribus meis imperabitur, me semper devotuni augustissimae suae domui sacratissima Vestra Majestas deprehendet. Denique Vestrae Maiestati sacratissimae florens et longum impérium precor. Datum etc. Kívül: Római császárnak ő fölségének írt levél pariája, azon levelére, melyet Tökölyi István uram ő nagysága mellett per modum interpositionis urunknak ő nagyságának írt volt. Expedita Albae, mense Aprili anno 1670. (Az erdélyi volt kir. főkormányszéki levéltárban levő eredeti fogalmazványból. Orsz. Levtár.)