Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)
29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok
naliter cum poena calumniae, sed nihil obtinet: quandoquidem res in tabula principali decisa existens, nec comitia ut incompetens forum, concernens, a statibus et nationibus singulis in foro competenti, si legitima agnoscatur petitio, decidenda deliberatur. Intervenit supplicatio Ladislai Borossii contra d num Christophorum Gotzmeisterum notarium Cibiniensem et provincialem nationis Saxonicae, ratione certi depositi. et licet adjudicatum fuerit, ut ad principem et d n°s consiliarios deferatur, tamen quia falsa fuit expositio orphani, optima habens fundamenta Gotzmeisterus, futura die vel postera innotescet procul dubio justitia ejus tam statibus quam principi et consiliariis. Tandem perlegitur supplicatio quorundam etiam jobbagionum ad civitatem Cibiniensem pertinentium Szetseliensium et Kakoviensium, ut et aliquot Kis-Apoldiensium in sede Saxonicali Szeredahely residentium ratione certarum monetarum ad portam Ottomanicam tributarie administrari debitarum ex invigilantia per Ladislaum Szekely postamesterum deperditaium, inique per eundem captivatorum. et adjudicatur cum ceteris supplicationibus mittenda ad principem. Denique supplicatur a quodam nobili contra capitaneum suum Thomam Tsegezi Aranyas Szekiensem, quod falsam contra eundem peregisset, vel peragi curasset executionem, cupiens intempestive, ut eapropter supplicatio ejusdem approbata ad principem et consiliarios transmittatur ita, ut ibidem praesens negotium definitive decidatur. Et licet a plurimis procerum, ut et universis cottibus transferenda adjudicata fuerit, tamen quia vergebat in praejudicium praerogativae Siculicalis et articuli approbatae constitutionis, Siculi non assentiunt, quibus d n i Saxones etiam astipulantur. debitum habentes respectum ejus, quod si ex parte Siculorum privilegii et articulorum inferatur violatio, id eo citius fieri posse ex parte d norn m Saxonum, cum ut d nornm Saxonum, pariformiter Siculorum etiam praerogativa libertas in priviligiis soleat fundari. imo de facto fundetur. Magna injuria hac in parte, ut praetendebatur, sed nulla, ex justitiae et veritatis recognitione videtur facta et disputata etiam suffragia praefatarum duarum nationum; sed immotae manentes penes sua vota, amoveri ut non potuerunt. ita de facto nec amoti fuerunt, licet praesidens supplicationem praesentem cum reliquis praesentans principi, rem tam simpliciter retulerit, ut relatione illa duabus nationibus non parum praejudicarit. Meggyessienses nihil obtinent supplicatione sua contra Mosem Szekely, eadem intempestive valde praesentata, multis-