Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 15. 1669-1674 (Budapest, 1892)

29. fejezet: 1669-1674 - Törvények és okiratok

cipem. quae omnia ex articulis regni condendis cuivis dehinc patebunt. Mittuntur certi deakones inquisitum Cibinium ex parte Kistornyiensium contra directorem ratione quorundam cels. principis aulae familiarium ex occasione propria vul­neratorum, sine juris processu nolens princeps causam istam contra praefatos Ivistornyenses motam, ad instantiam etiam ampl. dnomm delegatorum Cibiniensium nomine senatus Cibiniensis factam remittere. Morio principis venerat curatum A. Bartholomaeum Safar polgaronem Cibiniensem, sed curan­dus evadit: qualis enim medicus, talis etiam mediciua. Die 22. Solitum salutantes d n i status locum. antequam praesidens comparuit, varii de variis varie discurrunt rebus r ludicris potius quam seriis, in omnem eventum imo et recre­ationis gratia, praesente morione etiam principis prolatis. Inter caetera nobilis quidam G-yoroffi dictus per procura­torem Stephanum Biro instat coram statibus. babeatur ratio captivitatis suae in Polonia passae eo pro pignore per prin­cipem Rakocium infelicis tempore expeditionis bellicae Polo­nicae ibi relicto. Interea adest legatus Rakocianae viduae sat eloquens, Jesuiticum olens spiritum, qui eleganter cum sufficiente declaratione referens sibi a d n a sua commissa, sed mox refutatur et ex deliberatione statuum concluditur, ut eadem Rakociana jura possessionaria Gyorofiana per eun­dem Gyorofium ex captivitate Polonica eliberationis Apaffi­anae impignorata redimat, pro gratitudine domum erga Rakocianam declaranda expensis in Polonia factis, pro fatigiis denique et captivitatis perpessionibus d n i status pro Gyorofio nihil adjudicantes. Cum autem multi, iique varii fuerint praeterea praetendentes, aliis hoc, illud aliis varie praetendentibus, illi ad processum articulum cujusvis prae­tendentis causae convenientem relegati sunt de bonis ditioni Trannicae subjectis Rakocianae juris ordine processuri. Huic deliberationi et determinationi interfuere etiam d ni consiliarii. Interea ad supplendum defectum nostri ordinis senatorii denominantur a principe per Joannem Haller de Hallerko et Tliomam Nagy Geses consiliarii Franciscus Rhedei et Michael Telekius, qui solita in forma juramenti etiam prae­stant sacramentum. Die 23. Februarii. Peractis sacris in templo majori r princeps etiam cum principissa et ceteris proceribus regni et statibus (pontificiis solummodo exceptis) interfuit, Helve­ticae confessioni addictis coena dominica a pastoribus solen­niter administrata. Ampl. d nn s regius judex et consul Cil>i­niensis prandent ad tabulam principis. Noster Safar Polgar

Next

/
Thumbnails
Contents