Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

pro nostro et christianitatis bono cum omnibus privilegiis et juribus juxta pacis articulos integrum conservaret. Pro qua paterna cura, sollicitucline ac protectione, maxime vero quod sua maiestas non solum certa fortalitia nostra e faucibus Turcarum eripuerit, sed ea etiam praesidio suo hactenus munita nobis ac regno integra reservaverit, et eadem denique inita cum Turcis pace ad alte dictae suae mattis benignum mandatum, medio ejusdem camerarii consiliarii intimi, et ad lias partes deputati plenipotentiarii, excellentissimi dni sacri Eomani imperii comitis Joannis a Rottal haereditarii rei argentariae in Styria praefecti, et aurei velleris equitis, cum omnimoda satisfactione nobis intacta restituta sunt, eas quas tenemur humilimas gratias referimus, nos universos et singulos tenore praesentium obligantes sancteque promit­tentes, dicta fortalitia, caeteraque loca pro suae majestatis regni Hungáriáé, nostro et communi christianitatis bono juxta possibilitatem virium nostrarum defensuros, nec aliquid ten­taturos aut admissuros, aut Turcas introducere concessuros, quod in praejudicium pacis aut regni Hungáriáé vergere posset. Ita tarnen ut pro praemissis omnibus, si a Turcis nos infestari contingat, tempestivo sacratissimae Romanorum im­peratoriae mattis, christianorumque principum succursu non destituamur, sine quo tantae potentiae nos impares res ipsa testatur ; prouti nunc quoque in debitam gratiarum actionem, alte memoratam sacratissimam Romanorum imperátoriam majestatem, ut et christianos principes, qui pia pro conser­vandis nobis, cum sua matte iniverant arma, assecuramus in omnibus occurrentiis (quantum sub alieno jugo praestari poterit) fideles ac devotos permansuros. Eandem sacratissi­mam Romanorum imperatoriam mattem humilime obsecrantes, quemadmodum in primo nuper initae pacis articulo, de omni­bus privilegiis et jurisdictionibus nostris inviolabiliter conser­vandis (ut ex punctis nomine suae mattis per excellentissimum dnum comitem Joannem a Rottal transmissis constat) cautum videmus, rem in generali posito jam conclusam, per particu­laria in effectum deduci curet, <juae quamvis per legatum nostrum generosum Michaelem Teleki in scriptis plenipoten­tiary suae mattis exhibita, quibus comprehendantur punctis, liquere credimus, interim calamitatibus (quae in horas nos premunt) urgentibus ; quo morbo laboremus non possumus praeterire. Duo prae coeteris, conclusa jam pace, vei hodie nos premunt mala. 1. Insigni fortalitio varadiensi subversis prius cuniculis ejusdem arcis propugnaculis, praesidiariisque per vehemen­tissimos hostium insultus ad trecentas saltern personas re-

Next

/
Thumbnails
Contents