Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
Pótlék
do Keresd, illmi principis Transjlvaniae consiliarii, aulae magistri, ac comitatus Albensis comitis, et Joannis Horvatli de Palocz, secretarii eiusdem principis ablegatorum suae Mfi porrectas instantias, praesentib.us significandum. Tametsi praelibata Sua sacra Mtas benignam suam ipsis ablegati s iam antea assignatam resolutionem. contentis pactorum et ipsi etiam aequitati conformem esse iudicaverit, quia vero nonnulla iidem domini ablegati iterato replicanda habuerunt, ad ea quoque ulterius se benigne resoluit. Nimirum: Suam ]\Item non fuisse illius intentionis, ut ilma principissa mater, et frater dicti principis ex gratiosae in ipsum suae Mtis propensionis declaratione quoquo pacto exclusa existimari possit. Sed quemadmodum Sua Mtas boni et synceri sui atfectus significationem ipsi principi clementer deferre dignata est, ita benignitatis quoque huius, et gratiosae inclinationis suae non secus ipsam dnam parentem, quam fratrem et ditiones eiusdem, atque adeo totam familiam participem et benignae suae protectionis compotem esse velle. Quantum porro ad primum replicae punctum: Sua sacra Mtas suae priori benignae inhaeret resolutioni. Ut autem negotium inter magcos Stephanum Kun et Ladislaum Barkoczy exitum bonum sortiatur, suam Mtem deferre eidem dno principi, ut controversiam ratione praementionatorum bonorum iuxta oblationem suam complanet, quam complanationem sua quoque Mtas benigne quoque confirmatura erit. Circa secundum: Suam Mtem non amplius urgere negotium, siquidem neque magcus Adamus Karoly perurgeat; ac proinde quemadmodum in isto, sic etiam in tertio et quarto puncto Sua Mtas priori suae benignae insistit resolutioni. Et haec erant quae ipsis dnis ablegatis ad proposita, in exhibita replica, repraesentanda fuerant. Quibus in reliquo eadem caesarea et regia Mtas gratia et clementia Sua benigniter propensa manet. Per sacr. caesar. regiamque Mtem in castro Ebersdorff, die 23. mensis Septembris a. dni 1650. And. Ruthkay mp. Kivul: Generosis Francisco Bettlen de Keresd, ilmi Georgii Rakoczy, Transylvaniae principis, quarundam partium regni Hungariae dni et Siculorum comitis etc. consiliario, aulae magistro, ac comiti comitatus Albensis, necnon Joanni Horvath de Palocz secretario, ablegatis assignandum. (Eredetije pecsettel ellatva, orsz. levtar, Lymbus.)