Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

culum in compendium congestum et complicatum, domini sta­tus et ordines trium nationum regni nostri Tranniae et annexa­rum partium Hungáriáé, nobis praesentaverunt submisse sup­plicantes et sollicitantes, dum compendium illud iuridicum pu­blice in generali congregatione examinatum, (quanquam inter bell one furores) ex articulis pro renata, elaboratis, excerptum, tamen iurium suorum et iustitiae administrationi non disso­num, imo proficuum cognitum sit. Nos quoque, ut omnia et singula in eodem contenta, liabita admittere et approbare, eisdemque et eorum haeredibus ac posteritatibus pro statutis futurum et valiturum, autoritate nostra principali roborandum et confirmandum ducere clementer dignaremur. Cuiusquidem opusculi tenor et verbális continentia sequitur hoc modo : (Következik a » Compilatae Constitutiones«, mely több kiadást érvén s könnyen hozzáférhető levén, új lenyomása nem tartatott szükségesnek.) Nos itaque, qui regnum nostrum Transylvaniae et par­tes Hungáriáé eidem subiectas non minus legibus et consue­tudinibus approbatis, quam armis defendere, regere et guber­nare intendimus, accepto tali articulorum compilatorum com­pendio, instantiis ac votis dominorum statuum et ordinum clementer admissis et benevole exauditis; quia opusculum illud, universosque titulos et articulos in eodem contentos patriis legibus, decretis, constitutionibus, consuetudinibusque approbatis consentaneos, proficuos, imo iustos et honestos esse videamus; eam ob causam idem et omnia in eodem con­scripta, quoad omnes titulos et articulos, ratos, gratos et acceptos habentes acceptavimus, approbavimus et ratificavimus ac praefatis dominis regnicolis pro statutis et legibus valitura et valituros confirmavimus, prout acceptamus, approbamus et confirmamus harum nostrarum literarum vigore et testimonio mediante. Datum in civitate nostra Alba. Julia die quarta mensis Mártii, ultima scilicet die congregationis. Anno domini mille­simo sexcentesimo sexagesimo nono. (Eredeti nyomtatványról, mely az Egyetemi könyvtár tulajdona.) f) 1669. jan. 25. A törvények. Nos Michael Apáti dei gratia princeps Transylvaniae, partium regni Hungáriáé dominus, et Siculorum conies, etc.

Next

/
Thumbnails
Contents