Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
ratione peculii nominis, universitati (semel articulariter sublati) ex livore quorunclani consiliariorum et regalistarum imponi statuti, quicquam contulerit, ne scilicet natio Saxonica eo titulo in despectum deturparetur ? Respondit, se ante prandium pauca quidem potuisse conferre cum principe propter convivas tabulae assidentes, cum ipsa tamen principissa satis contulisse et plura quoque cum utrisque liodie collaturum. Quo in cardine versetur hocce negotium, exitus docebit. Fit mentio monetae schustak Polonicae vilioris a Xicolao Bethlenio vigore cujusdam articuli Nagy-Sinckini conditi. ut tollatur, sed a nullo approbatur consilium. Certam habens causam director ratione officii contra quemdam nobilem Albensem, unum ex servitoribus principis, curruum curae praepositis, vulnerantem; ad exceptionem procuratoris in cansani attracti Stephani Biro adjudicatur, ut praesentes sint ipsi quoque consiliarii, sine iis enim regnum non esse regnum. et incttus petit par in propositione directoris etc. Die 23. Februarii. Xihil prorsus actum est, quoad publica considerando rem, sed privati tantum homines litigarunt in tabula principis judiciaria; ubi excelluit controversia inter comitem supremum cottus Tranniae Albensis supremum (sic), judices supremos et assessores Michaelemque Mikes suborta; post longam Bethlenii in causam attracti cum adjunctis et Mikesii stentoream contentionem tinaliter sine poena alterutri imposita summo cum magistrorum protonotariorum et juratorum assessorum labore tandem decisa. Die 24. Februarii. Prorsus nihil actum hac die, sed a piis sacris vacatum, a ventri deditis abusive Baccho litatum. Post prandium vocatur praesentium scriptor a mag c o Georgio Kapi ratione nominis peculii quaedam mentiando ampl. d no regio, qui eidem per eundem respondet, resolutione ante coenam remissa. Die 25. Februarii. Peractis sacris in palatio principis, perleguntur articuli compilati, qui restabant, ad tinem usque, et quorum continentia, vel saltem declaratio non placebat quibusdam, nunc nimium altum sapientibus, replicari in scriptis curarunt, non tam publico, quam privato studente* commodo. ubi excelluere Clemens Mikes, Gregorius Betlden et Stephanus Szentpali, adeoque Turcicae sectae nequam homo Greorgius Sarossi. Inter ceteros articulos lector eorundem perveniens ad articulum de sublatione peculii nominis ex universitate, cujus discussionem princeps cum consiliariis rejecit ad status, serio instatur tirmissimis et vere realibus argumentis per praesentium scriptorem, prius vero delegato* Cibinienses et ceteros, ne illo titulo dehonestentur, conside-