Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
tantum talis, insignis incarnati diaboli. violenter adactis, subveniatur eis. quorum quoque supplicatio mittitur acl principem. Perlecto articulo. quo cautum fuerat, ut praefectus rationem exigat ab eis, qui ligna pro ponte Varadjaiensi ex universitate comportata asportarunt, urgetur idem articulus a praesentium scriptore, quod multi quoque proceres dignum censent. Peroratio ratione restaurationis pontium Yaradjaiensis et Desiensis praefecti acl status regni habita. ab iisdem retunditur, et quia mentio a cels m o principe in propositionibus facta, eo rejicitur discutienda. Perlecto rigidissimo articulo de perceptoribus tributi Ottomanici edito. ut non obstante praerogativa nobilitari. si rationem reddere perceptores et erogatores vel nolint vel non possint. ad plenariam usque satisfactionem captivio etiam puniantur. Praefectus surgendo in medium procerum et statuum, serio sollicitat. ut ab ipso etiam proventuum regni, perceptorum a negotiatoribus Graecanicis et reliquis extortorum ratio exigatur. Cottus omnes conjunctim protestantur bono Kolosvariensium ratione articuli, 1667 ex parte Kolosvariensium de edictis et ceteris editi, contra eundem. Articulus de homicidiis, praecipue inter Siculos commissis et committendis. contra omnia jura divina ex articulis anni 1668 Bistriciensibus, excepta ultima periodo ratione occisoruni in aliqua possessione interventorum, eliminatur et articulus Approbatarum Constitutionum super ea re editus substituitur. si princeps quoque et consiliarii annuant, varia sub praetextu nobilitaris praerogativae subterfugia querendo homicidas pertinaces et volentes quoque eliberandi. Denominantur commissarii inter Toroczkaienses et quendam pagum sedis Aranyas. ut certum quoddam territorium litigiosum conscientiose limitando, parti adjudicent, quae justitia sua potior videbitur. Adferunt d n i Joannes et "VVolffgangus Betlilen resolutiones principis ad postulata comitatuum et Siculorum facta, praesentatis nomine principis duobus etiam supplicibus libellis relictae viduae Stephani Apafty et Georgii Gyoroffi per aliquot annorum curricula duram captivitatem in Polonia passorum, datis ipsis reipublicae Polonicae obsidibus per principem Rakocium, ut quia relicta Ec4kociana et tilius Franciscus eos de eo contentare noluerint, quod coacti fuerunt pro redemptione sui per venditionem omnium bonorum possessionariorum expendi. dni proceres et status consideratione legitima praemissa, sequantur id justitia et aequitate duce, ex quo modo graduque congruo contentatio eorum