Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

344 ERD&LYI OKSZAGGVUI.KSI EMI.EKEK. strepitu nolens cedere bonis princeps; idque ut privatus prae­tendens nobilis non ut Tranniae princeps. Interea multa jurgia hac in parte inter Christophorum Pasko et ceteros ac Clementem Mikes liujus occasione agitantur; sed frustra omnia. Multa negotia facessunt quidam nobiles d n<> Joanni L. Yalendorffio delegato Bistriciensi, post midta fatigia ta­men sedantur tandem illi, nec querimoniam contra Bistri­cienses instituunt. Plurima etiam hac die intervenere, sed ea et talia, quae non sunt momentosa ideoque illa reticeo. Addo quaedam puncta ratione quorundam comitatuum, in partibus Hungariae existentium, et difficultatum inde ex parte arcium finitimarum provenientium, principi a Dionysio Banffi capi­taneo earundem generali porrectorum, et a principe statibus transmissorum; assumpta deciduntur vel finaliter, vel deci­denda principi una cum d ni s consiliariis committuntur. Egi­dius quidam, cujus nomen proprium me latet, propter gar­rulitatem a praesidente arripitur, qui mox et de facto, quae per garrulitatem evomuerat, revocat. Siculi male accepere, quod in rebus Szalanczianis in dandis vocibus ab iisdem re­cesserimus, cum maxima eorum etiam pars idem senserat et approbarat, quod consiliarii, proceres, comitatus et d n i quo­que Saxones; sed Mikesianum haec redolebant factorem. Denique perleguntur ad saepe repetitum statuum clamorem articuli sub hac diaeta conditi, qui ad principem et consilia­rios transmissi, ruminatique per eosdem sine correctione ad status remittuntur et solito de more per praesidentem et alterum protonotarium Martinum Saarpataki obsignantur et subscribuntur. Perlegitur catalogus, plurimorum nominibus absentium, scilicet probe notatis dubio procul per praesiden­tem, cum praesente tempore messis egeat pecunia, rigide exe­quendorum. Et sic valedicentibus statibus principi solvuntur comitia, et quisque, d ni s Cibiniensibus et Brassoviensibus ex­ceptis, ad suos svave remeat. A. d nn s judex regius Cibiniensis unacum filio d n° Tobia laute tractantur a principe; interea bene bibitur etiam a d ni s Cibiniensibus ceteris in hospitio, idem praestantibus d ni s quoque delegatis Brassoviensibus. I)ie 20. Julii. Summo mane iter ingredientes prandimus Medgyesini, a civium magistro regio, sedisque judicibus ut et ceteris senatoribus ejusdem loci honeste excepti et laute tractati usque adeo, ut nullus vel talpessiorum nostrorum sobrius manserit, alii alios ex ebrietate ad duellum nequiter etiam provocantes. Coenatur, sed a paucis et quiescitur Nagy Ekemezoini; ubi in quantam ebrius eruperit Georgius Fodor, ductor Cibiniensis, stultitiam et quam immodice hauserit

Next

/
Thumbnails
Contents