Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
juribus perturbet et aliis perturbare permittat, quin imo contra tales defendat. Multum quidem contra nititur director Samuel Szent-Ivanyi, ne supplicatio perlegatur, sed nihil obtinet. Perlecta enim supplicatione, transmittitur ad cels mu i" principem et d no s consiliarios; unde cum optata redit resolutione, si verba spectentur, si vero rem quis pensitet, parum in spe positum esse existimet. His perfectis et lioc modo peractis, adveniunt d n i consiliarii et una cum ceteris regni proceribus ac statibus propositiones principis aggrediuntur. Et longam variamque post disputationem, consultationem et contentionem tandem eo devenitur: instatur coram cels m o principe, ut in gratiam statuum ne difficultet restantiam tributi Ottomanici, integrum enim non erat, id est talleros n r° 1336 deponat summam, gratiarum actioneni a statibus sua acceptura celsitudo princiimlis illr m a, sed nihil obtinetur. Proli pudor! Proh dolor! Tandem dum discurritur a statibus cum praefatis ceteris proceribus et consiliariis, quid hac in re facto opus esset, princeps cum principissa, quae contra naturam et quamcunque politiam regimen liabet, consilio mature inito, primum promittit, sese mutuo daturum ad expletionem tributi usque ad tall. 2000, praeterea 11011; tandem Balasfalvinum principissae jure hereditario conferri a statibus cupiens, ut et posteritatibus legatariisque suis, tresque pagos meliores ad Porumbakiensem curiam pertinentes similiter inscribi, dono offert praefatos 2000 talleros. Approbant status sed non sine risu, ducti exemplo Rakoczianae senioris etc. Secundum punctum ratione stipendii praesidiariorum ne attingitur quidem juxta propositiones principis. Ex tertio limitatio differtur ad futura comitia; compilatio articulorum committitur duobus protonotariis magistris, ex cottibus Michaeli Telekio, Francisco Ehedeio et Cosmae Horvat; ex Siculis Clementi Mikes cum altero Siculo, Gabrieli Literato Csikiensi; ex dnis Saxonibus -Toanni Literato Bistriciensi et Yalentino Seraphino Medgyes. Cetera etiam, quae hujus erant materiei, ordinata sunt; quaedam autem hesterna 9 Telekio importune inversa. Yerendum, ne foeminea ista directio, inclusis fratre et affinibus, extremum afferat regno misello periculum. Die vero 19. Julii. Post moram satis longam status vicissim confluunt solitum in locum; ubi aute omnia et omnium primo cels mu s princeps protestatur coram statibus de et super eo per praesidentem, si augere noluerint stipendia praesidiariorum, diminutis eapropter etiam stipendiariis militibus praesidiariis, quoad numerum et ex paucitate eorun-