Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
nebat portae Ottomanicae tributum ventilandum, an totaliter possit sperari administratio ejusdem juxta limitationem Bistriciensem, nec ne, ne medio tempore occasione defectus hujus universum regnum ruina consequatur. 2. Quia aucta sunt praesidia, ut augeantur etiarn stipendia eorum a dnis statibus in usum eorundem eroganda. 3. Continebat nequitiam quorundam nobilium comitatus Maramarosiensis, tricesimam fiscalem varie defraudantium. 4. Dispositionem et ordinationem certorum delegatorum, qui compilent articulos liactenus editos et limitent quascunque materias et materiata mechanicorum Transilvaniensium. 5. Fundos quosdam fiscales, illegitime a quibusdam nobilibus possessos, ut et reductionem jobbagionum fiscalium. Multa fiunt verba et nullius ponderis a plurimis, secl frustra tempus teritur, ut hacce die nihil prorsus fuerit conclusum. Ampl. dni judex regius et consul Cibinienses prandent ad mensam celsmi principis, hilariter non modo excepti. sed etiam laute tractati. Inter prandendum mandatur a celsmo principe, ut dnus Tobias Fleischer, filius unigenitus ampl. dni judicis regii Cibiniensis, suam celsnem principalem, quia ante aliquot tantum dies redux factus ex exoticis regionibus, eundem conveniat: quotl praestatur, qui etiam honeste exceptus: omnes hilares redeunt ad hospitium. Pie 17. Julii. Confiuentes dni status, per certum liorarum spatium nihil aggrediuntur, sed quisque cum assidente sibi de variis rebus occurrentibus varie discurrunt, otio dediti; quidam autem non tantum ex mediocribus, verum etiam majoribus nobilibus et proceribus etiam nativae et consuetudinariae quoque addicti nequitiae, acl detractationes, obscoenos sermones et id genus alia dilabuntur. Interea impetrati per status a principe dni consiliarii, student quidem, sed plurimi eorum simulate modo, momenta cuncta propositionum celsmi principis discutere, sed parum, imo certe nihil efficiunt. Supplicatio orphani cujusdam nobilis, Joannis Boros nomine, servitoris olim Georgii Rakoci junioris, magni apud eum pretii, sed dissolutae vitae hominis perlegitur contra egregium Stephanum Szakacsi concepta et scripta, contra quam alacriter sese defendit idem nobilis pro nunc vicecomes nobilium comitatus de Kiikollo; interim aliud non obtinet, sed ut reddatur coram officialibus praefati comitatus supremis ratio ratione jurium possessionariorum per eundem nobilem apprehensorum articulariter et si orphanus Borossius manebit debitor eidem. de bonis iisdem fiat contentatio, si autem viceversa ex Szakacsii bonis refusio praestetur. Grraeci nugacissimi, solnm nomine christiani, re ipsa