Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
1(56(3. FEim. 1 26. 175 buti, sed ei non assentiuntur dni status, unde varia inter eos contentio, varius discursus et opinio. Dni Saxones, praeeunte -ampl. dno judice regio Cibiniensi, instant coram ceteris statibus, in fundo regio non parum desolato fiat connumeratio, ut juxta numerum personarum fiat contributio, vel (sihocnolint) defalcent certam summam de poi'tis, secus eos prorsus impares esse solvendo tributo, de quo licet diu multumque deliberetur. tamen ex intimatione nequissimorum quorundam nobilium, dnis Saxonibus valde infensorum, bonam intentionem plurimorum impedientium nihil obtinetur. Unde exacerbatus ampl. dnus judex regius Cibiniensis, multa objicit dnis statibus, singulis dnis Saxonibus protestantibus unanimiter, sese prorsus impares esse ferendo oneri; si itaque tributum ex eorum parte ;i tenuioribus exigi nequeat, iniposterum ne ipsi causentur ac. si noluissent exigere, cum ex nihilo nihil fiat naturaliter. Variis officialibus varie limitatum imponitur tributum, sub praetextu quasi levaminis dnorum Saxonum; sed fucus est. Intimatur a quibusdam, ut adhuc semel fiat instantia a dnis Saxonibus, melioris resolutionis obtinendae ergo. Singulis hospitia sua repetentibus, a praecipuis almae universitatis Saxonicae in arce ad mensam spect. ac grosi dni Joannis Bethlenii prandetur, praesente in eodem convivio praesentium scriptore. Peracto prandio, vicissim confluunt dni status, sed majorem partem ebrii, ita, ut ebrie discurrentes, liihil concludere valeant. Stephanus Lazar surnme ebrius coram statibus voce stentorea provocat Joannem Daczo sobrium, nec ullo modo Lazarum oifendentem, ad duellum; quod valde difficulter ferunt dni status, hac de causa dno Paulo Beldio etiam secedente inde. Si acerrimum liaberent dni status directorem, non tam niollem et eifeminatum, qualis est Casparus Diosius, debuisset provocantem jure prosequi, praemissa per duos cancellaristas evocatione, sed negligit, licet ex instigatione quorundam videatur aliquid inutiliter protestando agere, sed nihil egit. officio suo oscitanter neglecto. Itaque homines de lana prorsus caprina discurrentes, publica negligentes et inanibus verbis vacantes, quisque suum repetit. re prorsus infecta hospitium. Die 21. Februarii. Peractis sacris variis in locis juxta varium variarum religionum ritum et usum, a plerisque nihil agitur tam principalibus quain aliis vulgarioribus, nisi bibitur. perque totum diem Baccho et ceteris vanitatibus indulgetur. Peracta tamen concione pomeridiana, qui vino prorsus >opiti et sepulti non erant, confluunt in arcem, solitum audientiae locum, ibique eliguntur et ordinantur certae personae ex •dnis consiliariis. ut et aliis trium nationum statibus consulta-