Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
170 ERDEI.YI OR6ZAG6YILESI KMLEKEK. Saxones simpliciter contradicunt. Cetera quae intervenere, non sunt magni momenti. Die 13. Februarii. Dni status non confluunt, sed omnes in ]>alatium suae celsitudinis, in arcem convenientes tam viri, (juam mulieres, peractis primo duabus concionibus, una in templo arcis, altera in templo, oppidano filiola celsmi principis (absentibus tamen celsmo principe et principissa) in praefato templo oppidano solenni cum pompa magnifice sepelitur, peractaque sepultura, dni consiliarii arcem ingre<lientes, sine ulla dilatione celsmum principem conveniunt, quem solito de more optime consolentes, tandem eorum quisque suum repetit hospitium. Filiola ista erat septimanarum tantum septem vel octo. (Itt egy lap ilres.) Die 14. Februarii. Licet aliorum quamplurimi confluant post sacrorum peractionem in arcem. dni Saxones tamen iu hospitio ampl. dni judicis regii Cibiniensis audita concione al> eodem invitantur ad prandium, qui omnes et singuli eousque tractantur, ut pauci eorum sciverint altera recognoscere die. quando et quomodo in hospitia sua inde reducti fuerint. ('elsmus princeps cupit praesentiam amplmi dni judicis regii Cibiniensis et aliorum aliquot, sed ob praefatam occasionem comparere nequeunt, honeste ad unam et alteram vocationem sese excusantes. Hospitibus passivis, scilicet hospitia sua repetentibus, nostra etiam portio, qui ministrabamus, sufficienter percepta est sine ulla justa cujuspiam querela. Die 15. Februarii. Dni status licet sero confluunt solitum iu locum, ubi nihil aliud agitur, quani quod ad quaedam ]>ostulata dnorum statuum, praecipue comitatuum et Siculorum perleguntur resolutiones celsnii principis et dnorum consiliariorum; praeterea tantum frivolis rebus vacantes ornnepraeter Saxones, quotquot erant, et dnis Saxonibus liteiu moventes, qui sese tamen sufficienter resolverunt, quod debebaut. ceteris statibus legitime reponentes. Replicationes sul resolutiones celsmi principis et dnorum consiliariorum facta dno praesidenti permittitur ad principem referenda. Legatus serenissimi Romanorum imperatoris, pater quidam Martinus Kaszoni, ad convivium a celsmo principe invitatus, ]>raesentibus aliquot regni proceribus, inter ceteros ampl. dno judice regio Cibiniensi, laute excipitur, qui usque summam ad ebrietatem vinum potus, modum excedit bibendi et honeste sese gerendi. Quidam servitores Pauli Beldi in hospitio ampl. dni consulis Cibiniensis intempestive sese gerentes, agani gratias Deo, servitores nostri quod domi nou fuerint, alioquin dignas dedissent nequitiae suae poenas. ut nequam Siculi.