Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

ris dnis delegatis per voces concluditur: liat remissio, quibus interea, signanter groso dno Paulo Beldio inter datam voceni suani, sive suffragium contraria immiscente. scilicet extare de ablatione tricesimae generalis dnorum statuum congregatio­nis articulos. non posse itaque partialem congregationem dno­rum statuum illum articulum tollere et sic remittere eandem tricesimam dnis Cibiniensibus, aliquot Siculis etiam pedibus in eandem in gratiam grosi dni Beldii, euntibus sententiam; sed victi a ceteris, generaliter concludentes debere fieri resi­gnationem, sub conditionibus tamen in donationibus prioribus, quae in vigore relictae, punctatim expressis; et sic advocatis dnis judice regio et ceteris delegatis, eadem conclusio ratione resignationis tricesimae in papyrum, imo articulum relata, perlegitur. (A lapszelen NB.): Quantum autem et privatim et publice sudaverit ampl. dnus judex regius Cibiniensis tam per sese, quam per alios in reobtentione istius tricesimae, certe vix quispiam effari potest; nec quisquam dnorum Cibinien­sium (absit detractio et contemptus cujuspiam) eandem obti­nere praeter suam amplitudinem potuisset, quod praesentium scriptori notum existens a primordio secreto motionis istius rei, rem conscientia mediante testatur ita sese habuisse. Tan­dem tinitis finiendis et obsignatis solito de more per dnos praesidentem et protonotarios magros articulis, valedicitur celsmo principi, et sic pro nunc finaliter solvuntur comitia. (A nagyszebeni leveltarbol.) b) 1665. n ov. 8—14. A torvenyek. Nos Michael Apafi die gratia princeps Transsylvaniae, partium regni Hungariae dominus, et Siculorum comes, etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis: quod spectabiles, magnifici, gene­rosi, egregii et uobiles, ceterique universi status et ordines trium nationum regni nostri Transsylvaniae, et partium Hun­gariae eidem annexarum, in partialibus eorum comitiis, ad diem 8. mensis Novembris anni domini 1665. in civitatem no­stram Albam Juliam ex edicto nostro celebratis. congregati, exhibuerunt nobis et praesentaverunt quosdam iufrascriptos articulos, in eodem conventu communibus eorundem votis et suffragiis, parique et unanimi consensu conclusos. Supplican­tes nobis humilime, ut nos omnes et singulos eos articulos, omniaque et singula in eisdem contenta, ratos, gratos, et

Next

/
Thumbnails
Contents