Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
tuum regni Tranniae, groso Christophoro Pasko. quae quid contineant, crastina forsan luce intelligemus. Die 11. Novembris. Somno oculis excusso, conveniunt (lni consiliarii et status praesentes in clesignatum comitiorum locum, ubi primum deo litantes, tandem rem tractandam assumunt et ante omnia discurritur de eo, quis sit denominandus, qui tributum caesareum ad portam Ottomanicam hinc ex Trannia transferat. Praemittitur tamen isti discursui repetitio propositionis principalis per dnum .Joannem Bethlenium, intimando statibus, quod missus ad portam Ottomanicam tabellarius Constantinopoli redierit et litteras a saepefato legato nostro tulerit, quae nil aliud contineant, nisi festinationem, tributa mox et de facto integre administrandi, si regnum Tranniae extremae noluerint subjicere eversioni, quod indignabundus supremus vezirius minitaretur ; imo ipsummet delegatum privatum esse facultate domo Trannica aliquorsum exeundi, multominus supremum vezirium, vel alium quempiam salutandi, quod partiale arestum de facili dici potest. Eligitur Boldogfalvius vector tributi Constantinopolim usque, donec administrandum manibus delegati nostri generalis ibidem existentis, grosi dni Christophori Pasko de Szekelyhid assignentur. Varia stultitiae exercitia Michael Telekius, Gregorius Bethlen et ceteri ex junioribus magnatibus edunt, non sine aliorum offendiculo. Matutino tempore antequam convenissemus, praesentavi groso dno Joanni Bethlenio, ex commissione ampl. dni judicis regii pro parte magistrorum sartorum cehae Cibiniensium. Die 12. Novembris. Ut sacra peracta sunt, statim in unum convenimus et discurrimus de tributo caesareo ; director Gasparus Diossi certae summae tributi per varios administrati perceptor denominatur et designatur. Hic rigide sese opponit ampl. dnus judex regius Cibiniensis ceteris omnibus, nationem Saxonicam acriter, vere et constanter (ut virum decet talem) defendendo, speciticandoque, quod pro hujus anni tributo cum restantiis ex parte sua dni Saxones 57,000 imperialium praestitissent, nec ultra onus sufferre posse, superaddendo, si ex nimia angustia natio Saxonica evertatur. hoc non tantum ipsis, sed toti regno, imo etiam celsmo principi maxime incommodare ita, ut persistere certe nequeant. Lrgebat etiam contentationem omnium civitatum et sedium Saxonicalium, quae portam Ottomanicam praesente diabolico Ali passa in regno nostro misello 250,000 imper. contentarunt, additis minis, nisi id liat; Saxones certe nullo modo daturos in posterum tributum et censum. usque praefata sumnia integre expleatur. Reponunt plurima mox hic. mox iste