Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)
28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok
134 ERDELYI ORPZAGGYLL^SI KM.LKKEK, omnia, quaecunque agat, inscio imperatore et ex proprio cerebro contra nos agere. Hic adclit animum nobis Paskous. ue dormitando bona nostra publica negligamus, suis in scriptis referens, praefatum etiam ablegatum Germanicum dormitationem et neglectum celsmi principis valde accusare. Cetera sordent, sunt enim propriae laudes Paskoanae. Instat Joannes Domokos ratione bonorum quorundam pecuniariorum, pro redemptione fratris sui Petri Domokos. Tartarico captivio subjecti Coronae depositorum et per Stephanum Bardi ex assecurativa principis commissione sub praesentia in patria nostra misella Ali passae ad contentationem portae Ottomanicae ablatorum, fiat aliqua determinatio. unde illorum refusio expectanda, cum ex resolutione celsmi principis et determinatione statuum sub et in comitiis Sespurgensibus proxime praeteritis facta constet, refusionem eorundem promissam fuisse, possit tandem reducere suum ex captivio barbarico fratrem. Hic accusatus Bardius, quod ex illis, ut et aliis bonis plurima in proprium convertisset usum. excusat sese Coronensibus, sed illi reponentes, ex sese ueminem fuisse perceptorem, sed solum Bardium, datur occasio condendi articuli de talibus bonis investigandi et controversiae eapropter emergendae in comitiis proxime futuris ante omnia finaliter decidendae. Re et difficultate per fautores suos licet sopita, tamen adhuc in scenam producitur Stephanus Alvincius, ubi mire a plurimis, signanter vero a quodam Siculo Haromszekiensi vexatus impudens homo, ut est mos pontificiorum, nihil tamen erubescit. De prima propositione principis, id est de tributo imperatorio, serio discurritur, sed male; terna enim computatione deprehenso pleno, imo excedente etiam numero tributi, si scilicet restantiae serio et diligenter exigerentur, consiliarii tamen a singulis portis 15 fiorenos exigendos esse concludunt assentientibus comitatuum et Siculorum delegatis. Sed ubi ex terrore ampl. dni sedis judicis, respondere non valentis, imo statim annuere volentis, factarn post aliquam resolutionem (vulgo vocem vocant) judicis primarii Brassoviensis contra consvetudinem hactenus legitime observatam, conscientia et honestate coactus ego debuerim universitatis (cujus plerique delegati tantum ex vilioribus erant ordinati) vocem et sententiam sollenniter proferre, promissionem tributi noviter exigendi decreti prorsus denegavi. cupiens exactionem restantiarum, praecipue in comitatibus et urgens tam summam Saxonicae gentis paupertatem. quam instructionem de non assentiendo hac in parte tributo noviter promittendo. Ubi, audita