Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 14. 1664-1669 (Budapest, 1889)

28. fejezet: 1664-1669 - Törvények és okiratok

tur, signanter autem prinia propositio de tributi portae Otto­mannicae dispositione et (si opus fuerit) ulteriori quoque corasione. Hic variae variorum sententiae, quae quia nullius runt momenti, notatu indigna censui. praecipue cum stultis­simis antiquum per abusum futilibusque argutiis, publicis negotiis aperte contrariis et nequitiam magis quam discursum sapientibus tempus importune, stulte et nequissime triverint, Coryphaeo liorum existente stentoriae vocis Michaele Telekio, adjuncto Stephano Torma, ut et aliis ejusdem farinae hominibus. Ante omnia autem et omnium primo advocato groso Petro Vizaknai, generali perceptore tributi, in comitiis Sespur­gensibus proxime elapsis decreti, imponitur ei ratio perceptio­nis suae reddenda, qui surgens in medium dnorum statuum, producit rapsodias quasdam rationem suam continentes, ex quibus liquido constat perceptionis summa, restantiarum autem propter incertum numerum portarum comitatuum minime. Quapropter a dnis statibus ordinantur certae perso­nae ad investigandum certum portarum numerum et referen­dum ad eosdem, qui jussa etiam exequuntur, unacum examine rationis Petri Vizaknai. Interea fit saltus (prima principis propositione nondum decisa) satis fraudulentus ad secundam propositionem ratione stipendii, pro certis praesidiis finitimorum fortalitiorum decer­nendi. Hic a quibusdam siletur, ab aliis aliena tractantur; ab aliis (praecipue Dionysio Banfio consiliario et Michaele Telekio) serio propositio secundum omnes rationum suarum nervos intense urgetur. Concluditur a statibus: stipendia sol­vantur illis praesidiis ex bonis et proventibus fiscalibus juxta regni articulos Segesvarienses et Fejervarienses, quo per Telekium principi nunciato, irritatus minime acquiescit, sed respondet per eundem, vel stipendia, vel quartiria pro praesi­diariis et ceteris militibus decernenda esse; et liaec omnia procul dubio ex intimatione inquietorum quorundam intimo­rum hominum ad terrorem (praecipue dnis Saxonibus) incu­tiendum. Articulus conditur de regesto portarum alio ad manus perceptoris legitime sub sigillis deveniendo, alio vero manibus requisitorum capitularium pro futura cautela assi­gnando. Stephanus Alvinczi, inspector salisfodinarum, homo cauteriatae conscientiae et iniquissimus veritati justitiaeque tandem advocatur, rigidissimumque obtinet examen. Die 12. Septembris. Propositiones principis denuo per­leguntur in gratiam eorum, qui hesterna abfuere die. Excipit eas supplicatio perceptoris comitatus Hunyadiensis conque­rentis, quod generalis perceptor Petrus Vizaknai noluerit

Next

/
Thumbnails
Contents