Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

268 kkdklyl orszaggyulksi kmlekek. Dabit Deus his quoque liuem! O utinam venti quibus est: ablatus Orestes Placato referant et mea vela Deo ! Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis foutem lachrimarum? ut defleam cliem et noctem interfectos lilios populi mei. Jer. 9. Ah vitiis nostris offensi numinis ira* Has patimur, justis onerantur terga tiagellis, Spreta lege, fatendum etenina peccavimus et nos Disperdi meritos genitoris dextera clemens Cladibus affligit fera verbere corda coercens Tnque viam revocans et vulnere vulnera curans Eia igitur vertamus iter pia pectore toto Vota Deo fundamus ut liaec incendia cessent Plectit aberrantes, reduces amplectitur idem Et tristes sancto atfectu solatur amicos. 0 diu desiderata dies! Die 13. Aug. Kucsuk cum suis cohortibus iter agreditur Varadinum versus, et sic nullus in regno visitur Turca, utinam per omnia secula nullus regnum ingrederetur liocce afflictissimum. Die 26. Julii. Barbarus exstructo ponte ad Danubium, transit ingenti cum sua multitudine ad Neiihaiisel, Ersekujvar latine Archienopolis castrum ad ripam Danubii prope Comor­ram situm munitissimum, illudque obsidione cingit. Memhet Kucsugk passam vero protligatorem ac victorem Kemenyia­num evocat ad custodiam et excubias Waradienses cum suis militibus, carcinomatibus Tranniae, qui die 12. Augusti pro­ticiscitur hinc de Szeredahely versus viam lvayan etc. Princi­palis celsitudo condescendit iii castra regni ad Radnoth. Durante durissima oppugnatione Ersekujvariensi = Neii­heiisel circa festum Matthiae mense Septembri, supremus ve­zerius in praefata oppugnatione desudans, illrmum principem Tranniae nostrae summopere accersit ad sua castra, causam ignoramus. Eventus periculorum refertus dabitur. Tartari in­terim nemine obstante Hungariam ferro flammaque vastant. Romani autem imperii principes Turcis insidias struuntclan­destinas perniciemque nocte dieque parant. Die 26. Comitia Marosvasarhelyiensia auspicantur in absentia illrmi principis, sua celsitudo enim 27. Septembris Alba Julia proflciscitur Hungariam versus ad castra Turcica in obsidione desudantia. Locumtenentes illrmi Pr. constituun­tur ex Hungaria spectabilis dnus Stephanus Petki generalis capitaneus totius militiae Trannicae etc., ex Siculis generosus Paulus Beldi etc., ex Saxonibus generosus dnus Andreas Flei­scher E. Jud. Cib. etc., qui et consiliarius principis in his co­mitiis pronunciatur.

Next

/
Thumbnails
Contents