Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

war ibique cum castris suis commoratur usquc ad 11. diem Februarii tandem transmigrat ad Nagy-Sink. Interim Kemenyius cum copiis suis accelerat circiter die 20. Januarii ad Fejeregyhaz, prope Segeswar crudeliterque nostrates invadit conflictando, etc. *) Turci vero qui quoque die 20. ad Segesvar praeter omniuni spem appulerant die 22. summo mane ad Fejeregy­haz eruptionem faciunt, Kemenianosque acriter aggrediuntur et profligant, tormentaque ejus avellunt, multisque prostratis praeda onusti ad Segeswar redeunt. **) N. B. Kemenius cum adventaret versus Segeswar, ha­bebat inter alios lectissimos equites Germanos 4000 quo­rum maxima pars erat cathaphracta. Totus autem Kemenia­nus exercitus sese extendebat ad 10,000 militum. De his qua­tuor mille Germanis omnibus pene cathaphractis ex conflictu vix 1000 (ezer) evadunt vivi quidem, sed crudeliter vulnerati et. inermes, tendentes ad Cassoviam bona nova laturi comiti de Monte Cucoli etc. Callidus, vafer ac subdolus Kemenius ingens Tranniae aper postquam Ali passam ingenti praeda onustum Tranniae exivisse recognovisset. rediit ad paucos in ovile adhuc super­stites agnellos truculenta manu, vulturino plane pectore in principio hujus anni 1662. assumptis praesidio Kolosvar, germanico videlicet equitatu, praesidio Novi Arcis ad Samo­sium, itidem equitatu germanico aliaque Hajdonum colluvie, venitque ad Bethlen circa festum trium Regum, ibidem per­niciem de novo illrmo D. D. noviter electo ac splendidissime confirmato principi Michaeli Apafflo etc. totoque regno pa­rat, consultationibusque de subitaneo clandestinoque adortu principis praehabitis, mittit Hajdonum centuriones circiter 5 in confinia Segeswariensia, ubi tum temporis princeps cum praesidio Turcico, centurionibusque 12 Curtanorum, Siculi­cisque copiis degebat. Interim cum Kemenianum ingressum illrmus princeps Ali passae (tum temporis in Temesvar delitescenti) signifi­casset, transmittit Ali passa lectissimos ac instructissimos equites circiter 1800 (a lap szelen dll: horum capitaneus erat Kuczuk passa, de quo infra) in auxilium principis ad­*) Kitorolve, de a lap szelen kovetkezu jegyzet dll: N. E. Haec non snnt delenda, sed amplificanda. **) E(je'szen kitdrolve, a kovetkezti jegyzettel egyiitt: Hi Turcae die 7. Januarii ab arce Temesvariensi jussu Ali passae in auxilium prin­tipis mittuntur, ac tacite sine omni rumore perveniunt usque ad Seges­war. (E jegyzet a lap sztlen.)

Next

/
Thumbnails
Contents