Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

ac serdar *) noster Alimet bassa cis et ultramarinis nostris exercitibus utpote Asiaticis, Rumellis, Samis et Halepensibus ac omnibus a, splendida porta palatiisque nostris dependenti­bus peditibus ac sex ordinum equitibus, insuper omnibus a nostra imperiali porta dependentibus etiam turbis iam attigit Landor Albarn, tu etiam, meus cum sis Chyriak, (id est filius) postulatur a te, ut omnibus sub manu tua existentibus viri­bus promptus esto et paratus, utpote magnatibus tuis stre­nuis militibus turmarum tuarum capitaneis bonis aptisque peditibus et cum totis tuis cohortibus in unum certum locum eos convocando et congregando esto tali apparatu, quod deo sanitatem administrante quam primum a serdare nostro supremo mandatum habebis, intra spatium unius horae pedes possis movere in castra nostra potentissima et quae ipse tibi demandaverit, tota anima, capite cordeque ea imitato, sciens, quod mandata ipsius mea sunt; residuitatem tributi si non­dum intromitti curasti hactenus, illico immittito. Pro fidelitate tua syncera misi tibi duas vestes ex caftanis constantes, quas, superveniente aga Abdi summa cum submissione indue, et prout predecessores tui principes fuere summa cum iustitia, tu etiam una cum omnibus militibus tuis, equestris ac pedo­stris ordinibus in loco certo sis praesens ac erga serdarium nostrum fideles liabeto aures, ubi praeceptum habebis, possis eo pertingere, quo mandaverit, sique deus res nostras fortu­nabit, si fidelitas tua erga nos erit integra, pluribus bonis, quam praedecessores tui, participaberis; si adhuc tributum restat iuxta euin usum a legatis tuis e tribus nationibus con­stantibus in portam nostram immitti curato. (Becsi 611. ltar.) Jegyzet: .Telentekeny varionsokkal s toredekesen kozolto Bethlen TT. 197. b) 1663. j li n. 24. A rendek valasza a hadfelkelesl rendeletre. (Kozolve Bethlen Janos 11. 202—7.) *) Serdar significat campi mareschalluin. (Egykoru oldaljegyzet.)

Next

/
Thumbnails
Contents