Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)
27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok
sese divisorum et refusio eorum ab liaerede Lutziano et ceteris praefatis nobilibus severe a statibus injungitur. Ut Sigismundus Banffi etiam rationem reddat, injungitur. Dnus Stephanus Petkius obtinet cum adjunctis, ut qui mobilia tenent Kemenyiana, pariter solvant debita regni praefata cum ipsis, quae omnia ex articulis regni lucida. Director causarum fiscalium nomine principis cupit articulorum Medgyesiensium in quibusdam punctis reformationem, si velint dni status eorundem confirmationem et prelo subjectionem, difficulter obtinet. Multa disceptat ratione possessionum Holdvilag Petrus Samarjai cum dno Paulo Haller, sed pauca obtinet et licet princeps celsmus imposuerit dnis consiliariis et tabulae assessoribus controversiae propterea motae decisionem, tam praesidente, quam ceteris Hallerio favorizantibus, nihil obtinetur. Articuli purificati leguntur. Interveniunt litterae dni Gabrielis Haller momentosae, ut et Ali passae, tum inter sese, tum cum litteris Ali passae ad Kucsuk passam datis per omnia dissonae, quarum paria dno consuli Cibiniensi attulimus. Dnus Joannes Bethlenius valedicens exactoriae, ad instantiam dnorum statuum eandem iterum in sese recipit, non dimissis etiam aliis exactoribus, imo etiam alii eliguntur per vices officio illo penes dnum Bethlenium functuri. Ad intimationem celsmi principis orator denominatur ad portam Ottomanicam mittendus Petrus Janko, Siculus, absens, et nunciatur celsmo principi per Franciscum Foldvari. Die 3. Martii. Ugronius creatur in consiliarium, ut et Steplianus Sarossi, Michael Kalnoki, Franciscus Rhedei et Georgius Bodoni cum ceteris aliquot in tabulae assessores. Duas litteras procuratorias scribi curans cum Potsaio cancellarista, unas ex parte civitatis Szeben, alteras vero nomine universitatis, solvi pro iis il. 2. Ut Joannes Pall vocetur tanquam exactor, penes dnum Bethlenium Daroczium iturus, imponitur dnis Segesvariensibus. Ugron Andras valedicens statibus per me salvere jubet ampl. dnum consulem et regium judicem Cibiniensem. Sigismundus Banffius, volens accusare dnos officiales Cibinienses, sedatur a dnis legatis Cibiniensibus ratione tritici a jobbagionibus suis ablati. Depositam a Matthia Literato VoldorfFensi et Michaele Tsurosz (?) Fogarassiensi 4000 florenorum summam in arce Fogaras et praesidiariis ab officialibus Fogarassiensibus erogatam ut regno restituant, tanquam illegitime erogatam a statibus decernitur. Stephanus Kopasz valde difficulter a rationis suae difficultatibus absolvitur. Igy jar a ki megkeni a tengelyt. Franciscus Kovacs Maros-Vasarhelyiensis multum contendit cum dno Joanne Bethlen de difficultatibus suae rationis acri-