Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

suae m tti s fideles, neque ingrati, sed neque ita indiscreti, qui gratiosam suae m tti s resolutionem post tot humiles instantias nostras scripto quoque elargiendam tam condecenti honore prosequi, quam etiam diligenter conservare et custodire minus possemus. Haec autem sunt nostra humillima postulata, ad quae gratiosam suae m tti s literatoriam expectamus resolu­tionem. Ut libera electio (quae est fundamentum totius regni libertatis per impositos principes nimirum labefactata) ad priorem conditionem reducatur et restituatur, cuius redinte­grationem (deus novit) non aluinde postulamus, nam quiscun­que tandem ille sit, modo libere per regnum electus sit prin­ceps, ipsum libenter habebimus, eique nos subiiciemus, quod ipsum totum regnum Transylvaniae si propter arma Turcica praesumere posset, ex corde affectaret, licet non deessent ex vili conditione et per factiones, occupationesque et ablationes bonorum et fortunarum nostrarum evecti, qui passam quoque in Transylvania dominari cuperent, de bonis iniuste et cum iniuria nostra acquisitis frui valerent; unde nisi sua m ttas liberam electionem restitui benigne fecerit, nunquam in Tran­sylvania valida pax permanere poterit, nam negotia et res Transylvaniae per impositos principes adeo sunt confusae, ut nisi libera electio postliminio reducatur, nunquam scintillae exinde secuturarum incommoditatum extingui poterunt. Im­positi namque principes aliique malitiosi honiines novaruni discordiarum et intestinorum tumultuum occasiones adinve­nire nunquam cessabunt, imo essent de facto etiam et erunt semper, qui principatus dignitatem viis occultis iniustisque et illicitis obtinere satagunt, qui postposito dei et patriae amore non curatisque christianitati inferendis incommodita­tibus nova et nova praesidia unus Szekelyhida, alter Keovar, et alii alia fortalitia pro principatu Turcis tradere non dubi­tabunt, quae omnia averti poterunt, si sua m tta s liberam ele­ctionem restaurari clementer curabit, quo pacto efficeret etiam, ut vicinae provinciae et regna suae m tti s in maiori quiete permanere, nosque tandem suae m tti s fideles respirare possemus. 2. Siquidem incertum adhuc esset, quibus modis sua m tta s, et an praemissa omnia in finem deductura esset, igitur humillime supplicandum apud suam m tte m, ut qualitercunque pax cum Turca conclusa fuerit, nihilominus quoad personas nostras (qui ob servatam suae m tti s fidelitatem proscripti sunius) sufficientem securitatem ablatorumque bonorum resti­tutionem et perpessorum damnorum refusionem clementer procurare dignetur. Yerum tamen, si tempore tractatus cum

Next

/
Thumbnails
Contents