Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

E level meUeklete P a r i a 1 i t e r a r u m s u p r e m i v e z e r i i. Notum praeterea tibi facimus iteratas imperatorem Ro­manorum ad fulgidissimam potentissimi nostri imperatoris portam transmisisse literas, in quibus desiderat, ut pax, quae aliquantulum fuit turbata, renovetur et antiqua redintegre­tur amicitia. Mandaveramus nos quoque Ali passae, ut de pace tractaret et quicquid ibi concluderetur, potentissimus im­perator pro rato habiturus esset, verum in posterioribus lite­ris imperator Romanorum rem totam hic in fulgida porta de­finiri cupit, sufficientem plenipotentiam transmittens homini suo; nos quoque re diligentius considerata annuimus, itaque de pace collocuti sumus et conclusimus cum dicto imperatoris Romani plenipotentiario, ut e fortalitiis Transylvanicis suos sine mora educat. Aliaque negotia omnia composuimus. Qua­liter pax conclusa est, legatus imperatoris Romanorum do­mino suo transcripsit, itaque tu quoque in omnibus accomo­dare te debes, ne aliquo pacto per te et tuos foedus, quod inter duos imperatores est sancitum, laedatur. Mandavimus etiam Ivuczugh passae, qui iussis nostris sine dubio parebit. lam deinceps in regno tuo quietus esse poteris, nemo contra te et regnum Transylvaniae, quod potentissimi imperatoris est haereditarium. eregnis imperatoris Romanorum iuvabitur. Kirul: Illustrissimo domino Francisco Scheidau Ritten, sa­cratissimae caes. regiaeque mttis certorum militum Germanorum colonello, dominos amico nobis benevolo. (Becsi all. ltar.) b) 1662. jul. 12. Kucsuk pasa felhivdsa Scheidau tabornokhoz. P a r i a 1 i t e r a r u m K u c z u k p a s s a e a d d o m i­num colonellum Scheida. Dum castra ad Claudiopolim fixa haberemus, retro­actis hisce diebus allatum est ex fulgidissima porta potentis­simi ac invictibilis Caesaris nostri mandatum, tum vero ex Tomosvar a vezerio Ali passa pervenerunt super eo literae, quod inter duos potentissimos imperatores iam in porta ful­gidissima pax et foedus finaliter absolutum sit et conclusum, ita, ut sacr. caes. mttas Romanorum ex fortalitiis Transylva-

Next

/
Thumbnails
Contents