Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 13. 1661-1664 (Budapest, 1888)

27. fejezet: 1661-1664 - Törvények és okiratok

Siculorum, qui qualiticantur et post perlectionem eorum addi­tum 6-tum punctum Siculorum a ceteris statibus non appro­bantur, delentur. Interveniunt etiam dnus Joannes Bethle­nius et Nicolaus Zolyomi. Postponuntur omnia et discurritur de sedandis turbis et pace resarcienda, occasionem dantibus litteris Simonis Kemeny et sacerdotis nequam supra nomi­nati. Deliberatur, qui non praestiterunt homagium ad fideli­tatem celsissimi principis, praestent, alioquin non obstante praerogativa nobilitari, captivandos et puniendos esse. 2. Ex superabundanti semel pro semper adhuc vocandos esse regnicolas dissentientes et periculum patriae foventes, ratio­nem reddituros factorum, qui si sese expediant, gratiam illis non esse denegandam, si vero venire negligant, tanquam aper­tos patriae hostes in nota perpetuae infidelitatis condem­nandos hac cum declaratione: celsissimus princeps insciis et invitis dnis regnicolis nec gratiam illis dare queat. Sollicitant dni M.-Yasarhelyienses dnos regni de abducendis Turcis ex civitate eorum, nil obtinent. Quorundam nobilium Farkas­siorum jura possessionaria falso impetrans Georgius Therei a principe remittuntur haeredibus et a dnis regnicolis etiam approbatur; male placet patri Thereiorum. Quoddam jus possessionarium conferens princeps Barcsaius Georgio Lazar, quae tandem princeps Kemenyius Stephano Lazar confert, relicta instat, remittatur, sed nil obtinet, relegatur ad juris prosecutionem. Caetera vix digna notatu. Die 15. Martii. Scribuntur litterae Bethleninum, Clau­diopolim, Szamosujvarinum, KSvarinum et in alia loca ad regnicolas, qui nondum consensere cum ceteris, imo patriae perturbationem fovent adhuc, quae mittuntur ad dnos consi­liarios revidendae et iterum remittuntur ad dominos regnico­las, quibus per Blasiiun Szentkiralyi et Franciscum Dallyai pariatis obsignantur, dato inscripto die 16. Martii. Perlegun­tur postulata statuum in unum corpus redacta et mittuntur ad celsissimum principem per Joannem Nenies; mittuntur etiam supplicationes quaedam ad suam celsitudinem, nomi­nanter relictae Greorgii Lazar et cujusdam nobilis per Yolf­gangum Tserei nequam et superbum hominem, Saxonibus foedissime inimicum et ejus servitores turpiter vexati. Perle­guntur litterae dnorum M.-Vasarhelyiensium, ubi exponunt sese misere non tantum vexatos, sed etiam combustione unius per Turcas plateae malum ipsis illatum esse. Proh dolor! Perleguntur 4 puncta ex propositione clsmi principis, sed non discutiuntur. Et sic frustra tempus transigendo, quisque repetit hospitium suum. Die 16. Martii. Quia postulata dnorum statuum discu-

Next

/
Thumbnails
Contents