Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

Itaque etiam lioc concluditur, ut iisdem commissariis literas credentionales exhibeant, quorum conscriptio committitur domino Saarpattaki Marton directori causarum fiscalium Transilvanicarum, tandem pransum itur cirea crepusculum vespertinum. Undecima die eiusdem mensis mane confluunt ac con­ditiones principi oiferendae alta voce releguntur, quae quia omnibus placebant illustrissimus princeps accersitur, ut super conditionibus observandis deo regnicolisque iuret. Qui cum advenisset dominus X. X. reverendus Enyedi condescendens cathedram, humillime preces instituit, deinde orationem exhor­tatoriam declamat, asserens dignum dei flagellum tollerasse, nisi convertamur ad deum maiora et peiora subsequentur. Materiam accepit ex Esa : Cap. 40. Finita exhortatione domi­nus Haller Gabor manifestat illustrissimo principi, quo fine sua celsitudo accersita sit, nimirum ut iuramentum praestet. Sed princeps illud facturus declarat se lioc pacto, quod prin­cipatum suum absque omni cavillo retribuet domino Georgio Rakoczi, si forsan in porta Ottomanica gratiam consequi pos­sit, sub eoque consecutionis tempore nullam hostilitatem tum erga ipsum tum erga universos regnicolas exercuerit. Talibus itaque (vide harum conditionum seriem in articulis die 6. Xovembr. a regnicolis hocce anno in comitiis Maroswasarhely exliibitis) conditionibus iurabit. Coepit itaipie clara voce con­ditiones recensere, eisdem vero recensitis ipsum quoque iura­mentum (modis ut supra) deponit. Pro qua quidem gratiosa propensione Haller Clabor nominibus universorum statuum regni gratias agit, cupiens ut totum hoc felix, faustum fortu­natumque sit idequo tot alta voce acclamatur per populum vivat! vivat! vivat! Posthaec illustrissimus princeps exit templo magno cum comitatu ac applausu tormentorum Segesvariensium. Tandem paulo post iurant singuli bini ternique lioc modo: Ego X. X. iuro per deum etc. ut ita me adiuvet, quod eidem ero talis, talis etc. ita tamen, atque sic, ut si principatus legitime transferetur a Turca ad Rakoczium, tollatur haec mea obligatio vigoretur­que Rakoczio praestitum meum iuramentum, si ipse quoque liostilitatem erga nos non exercuerit ac libertates nostras impeditas medebitur. Sunt et aliae non multae conditiones ad describendum indignae. Tandem pransum itur. Prandio sumto dominus itelomester Lazar Gyorgy intrat templum ac curat ut inquirere possit qui velint. Rumor enim more communis incendii omnium aggravaverat aures, domi­num Rakoczium properare cum suis militibus ad Segeswar eam ob causam, ut eandem arcem civitatemque Segesvarien-

Next

/
Thumbnails
Contents