Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

niarum fidelitas erga Rakoczium animadvertetur ac ruina totius regni sequetur etcetera. Proinde opus videbatur, ut per voces colligantur conclu­sions, sed quia res ardua erat de hoc praepropere concludere, differtur ad sequentem diem. Regnicolae igitur pransuni eunt. A prandio autem non confluunt, sed percontantur de domino Rakoczio, ubi locorum sit, quibusque negotiis occu­patus, nam dominus Teleki Mihály postarum Rakoczianorum magister tunc venerat a domino Rakoczio literas ad dominos consiliarios apportans, qui refert eundem dominum Rako­czium una cum militibus suis a Debreczen die VI. Octobr. praesentis Yaradinum transvenisse ibique residere ac morari. Nona die eiusdem conventus lit, sed horam ferme circi­ter 9. matutinam resumiturque hesternus discursus de et super assumendis kafftaniis, sed })lerisque ita visum est, ut declaret dominus Barczai Akos, quibus modis ac conditioni­bus principatus Transsilvanicus illi sit impositus, ab ipso autem quo pacto assumptus, irritare enim dominum Rako­czium neque dominus Barczai neque regnicolae vellent, sed ut vulgo dicitur : Mindnyájan akarnák a ködment megmosni, de senki nem akarná megáztatni, ideoque in scriptis regnico­lae cupiunt hunc ipsorum nodum solvere, quem quia sine discursione solvere noil posse cum denuntiasset dominos con­siliarios omnes illi, scilicet domino Barczai adiungendos esse acclamans. Post moram autem satis longain referunt iidem domini consiliarii, quod dicti nodi resolitionem dominus Bar­czai cupit diferri in diem proximum subsequentem intimans nobis, ut liac de re tota humillime requireretur dominus Rá­kóczi ne indignaretur, si quid cogente necessitate Turcis obse­cundandum fuerit, quod cuilibet perplacet. Ideoque dominis consiliariis imponitur, ut humillimas literas conscribant ad dominum Rakoczium transferendas, quas subsequent i proxi­mo die coram regnicolis prius perlegi curent. Interea etiam ad officiales ac praesidiarios Szamosuywarienses literae ammo­nitoriae scribuntur monentes eosdem, lie exteris praesidiariis arcem tradant, sedexpectent a regnicolis facturi eadem, quae ab ipsis videbuntur. Tandem eunt quisque ad sua hospitia altera die conventuri, licet plurimi urgentes clami tarint: peri­culiim in mora. Decima die eiusdem postquam conventuni fuisset literae Rakoczio transferendae clara voce proleguntur, quae declara­bant, dominum Rakoczium non debere nobis indignari propter obsequium Turcis in nostro moderno casu declarandum ac praestandum, nam etiam ipse sese adstrinxerat in Gyalu per Banffi Dienes Medgyssinum venturus in Januario, quod si a

Next

/
Thumbnails
Contents