Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

tos autem viros simul ac mulieres tum etiam virgines in per­petuam diram ac lamentandam transmarinam abducent capti­vitatem, principatum quoque tollent nunquam restituendum, immo loco eiusdem inducent ipsam passaság stabilientes eandem cum Transalpina et Moldoviensi békesség. His itaque et aliis plurimis minis perculsi ambigunt quid faciendum. Igitur dominus Achatius Barczai a suis consociis exoratus propriaque conscientia convictus promittit se accepturum illud officium, dummodo illud liorribile ultimumque excidium tollatur a Transsilvania ; quo intellecto supremus vezér carat convocari proceres castrenses Turcas, qui congregati consident ad De­vany (est structum, quibus et insident et nocte iisdem incuban­tes dormitant, altitudine scamno, latitudine mensae communis similis), et subito promittitur excidium tollendum his conditio­nibus: 1. Ut districtus Jeneiensis a solo Turca dependeat. 2. TJ t Karansebes et Lugos tradantur ipsis Turcis una cum suis armis, proventibus ac provinciis. 3. Ut coloni fugitivi ad Zolnog pertinentes undecunque restituantur. 4. Ut tributum anniversarium ab hoc tempore quadraginta millia aureorum persolvatur quotannis. 5. Ut liacce unica vice pro sumptibus bellicis imperatoris Turcarum transmittantur mille bursae talleroruni, singulae continentes quingentos talleros id est quinquies centena millia talleroruni. 6. Ut Georgius Kakoczi per dei gratiam a nobis captivetur. 7. Ut istae conditiones citissime in eifectum ducantur, alioquin facta cassabuntur et abrogabuntur, nos vero periuri manebimus. 8. Ut princeps pro se et tres nationes, tres idoneas personas pro obsidibus teneantur apud Turcas relinquere. His intellectis ingens, insolubile intollerabileque iugum nituntur domini delegati excutere cum precibus lachrimosis, immo tali conditione principatum assumere dnus Barczai non vult, sed cupit potius capite plecti. Quo percepto supremus vezer exasperatur, dominus Barczai autem loqui non permitti­tur,sed verbis vezerii nolle velle debet assensumpraebere.Itaqiie in conspectu exercituum tota liaec declaratio acclamatur per praecones Turcicos, expost clava Turcica ad manus Barczai traditur his verbis : Ihol az hatalmas császár botja, id est En potentissimi Imperatoris Turcici clavam. Alia quoque instru­menta ipsum principem decentia et exornantia exhibentur eidem atque sic remittitur in Transsilvaniam. Dominus autem Barczai Akos nonnullas liter as produci curaverat, quarum una declarabat, quibus módis reversales suas scripserit tradi­deritque vezerio, aliae autem declarabant, cliamum Tartaro­í'um bene ipsi cupere et velle exercitus suos bellumque alio divertere etcetera. Notandum tamen quod illustrissimus do-

Next

/
Thumbnails
Contents