Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
Haec durn fierent, antequam copiae Grermanorum retrocederent, Joannes Kemeny 1000 Germanorum et 1000 equitum Hungaricorum in civitate Kolosvar collocat, qui cives in totum emacerabant, sibique jus civile arrogabant etc. Die 10. Septembris. Profecti dni delegati nostri cum die 12. pervenissent in castra Turcica ad Maros-Vasarhely, circa vesperam advocantur a tihaja Ali passae, interroganturque de valetudine, hortanturque de creando principe sint solliciti, imperatorem enim Turcarum nihil cupere, nisi creationem principis. Ad haec dni pastores quoque a vezerio Budensi accersuntur, ac blande alloquuntur dimittunturque. Die 13. advocantur iterum legati dnorum Saxonum tum politici, tum ecclesiastici ordinis cum aliquot nobilibus ad tihaja et passam Temesvariensem, proponiturque ab Ali passa, quamprimum fieri possit eligant principem quem velint, sed jam antea advocatus erat grosus dnus Michael Apaffi sub spe principatus, sed regnicolae pauci, qui aderant, variis utentes exceptionibus, videlicet: magnates et proceres regni cum maxima nobilium parte, imo et Siculos abesse, nullumque idoneum adesse, qui dignus possit suscipere principatum, niliil obtinent. Tandem illmum comitem Franciscum Redeium obtrudere satagentes, tale accipiunt responsum, Eedeium non dignum esse, ut ei offeratur principatus, semel rejectus, sed in Transylvaniae finibus ac terminis degens, quis eligatur, et quidem subsequenda die sub gravi animadversione. Die 14. Iteratis vicibus, non absque minis urgetur electio principis, quae etiam peragitur satis mirabiliter ac misere per legatos dominorum Saxonum, Coronensibus exceptis, qui non aderant, et dnorum pastorum delegatos, ex omnibus enim sedibus, civitatibus et capitulis totius utriusque universitatis illuc certi erant missi legati, huic electioni paucissimi quoque intererant nobiles infimi ordinis, excepto Kassai Ferencz, qui potior erat. Peracta electione universi convocantur coram Ali passa et percontatur de annuo tributo, offertur pristinum, sed nullo modo acceptatur, ergo permittitur, tum per passam Temesvariensem, tum per tihajam, quantum per Ali passam oblatio facta pro nunc dandis 800,000 talleris, instantia fiet ad potentissimum imperatorem Turcarum, nec pronunc solutio eorundem urgetur. Die 15. Castra metantur Turcica in inferiori parte Marosvasarhely, ubi illa die quiescitur. Die 16. Castra metantur ad Sz. Paal, ubi advocati princeps electus et domini legati, confirmatur princeps, acceptam post responsionem: an omnibusac singulis placeat? in confir-