Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
eorundem, denuo ilmus d. Barcsai in vinculis Görgényiensibus adhuc detentus palam condemnatur (obstupui, steteruntque comae et vox faucibus haesit) morte moriatur. Executio vero tam horribilis ac multum deploranda ilmo dno Johanni Kemeny moderno electo quidem sed nunquam confirmando principi committitur. Notandum, oh! gemebunda dies! causam huius atrocissimae necis hanc ponunt: ilmum Barcsaium dixisse ac confessum esse se invitasse ilmum Rakocziuin ad comitias Medienses, anno 1658. die 9. Januarii ibidem auspicatas ac infaustissime iinitas. Quorum comitiorum facta et acta regnum hocce dirae Turcarum exposuere neci. Ad liaec movente furore, Sigismundus quoque Budai, Lázárus Apor et Josephus Szövérdi condemnantur ad mortem a dnis regnicolis propter scripta et verba, regni periculum et crimen laesae majestatis continentia et concernentia. His ita habitis, exspirant comitia, dissolvunturque regnicolae. Circa 22. Junii Josephus Szövérdi kornetarius Barcsaianus in comitiis his condemnatus suspendio Hungaricam animulam amittit. Oh ! bene factum ! (Nagy-Szebcni levéltár. Frank-Codex.) LXY. 1661. j ú n. 26. A császár végválasza Kemény János követei számára. a) A követek térítvénye. Ad sacrmam caes. regiamque Hung ia e et Boh ia e M tte i» cels m i principis et statuum Transylvaniae ablegati plenipotentariis literis in civitate Bistriciensi die quinta Maii huius anni datis tani ad tractandum, quam concludendum muniti atque instructi, ego Dionysius Banfi de Losoncz et Martinus Kassoni sacerdos fatemur et regnoscimus nomine et loco nostrorum dominorum principalium; postquam ob afflictum Transylvaniae statum ad summe dictam sacr ma m caes. regiamque M tte m pro auxilio implorando ablegati fuissemus et suae M u i obtulissemus fortalitia, in specie Szekelhidam, Kőwar et alium tertium locum pro ratione temporis et necessitatis praevio tractatu denominandum, humiliter atque demisse petendo, ut sua M ftas dicta loca praesidiis suis firmare et ultra hoc mille pedites Germanos ad principis et statuum dispositionem pro aliis locis in Transylvania muniendis con-