Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
518 EKDKLYI OKSZAUUYUL^SL EML.KKEK, 4-to. Declaratur ab ilmo principe, quod secundum postulata supremi vezerii unacum uno filiorum suorum pro obside in porta Ottomanica detinendo illuc se conferat, et faciat pro patriasua cum conditione relaxationis summae fl. 500,000, tallerorum, vel saltem termini possibilis, ad quem diversis vicibus possint administrare, et relaxationis annualis tributi, nec non cura remansurae patriae, sed quia Turca id duntaxat intendit, ut excisis fortibus patriae, hic coloniam adstruat, regnum nostrum sedem belli constituat, summus vezerius litteris missis per causz passam ad Ali passam, hac de re ex commissione summi vezerii, Ali passa litteris pariter et verbis partim a celsmo principe, partim a legato suae clsdnis groso dno Michaele Kalnoki relatis, in haec erumpit verba postulata: 1. Celsmus princeps renunciet principatui et donec alius eligatur, exeat regno, resideatque extra regnum in suis bonis, ita tamen, ut electo alio principe (qui sit vel Franciscus Redeius, vel Zolyomius, vel Gabriel Hallerius, vel «Johannes Bethlenius, vel ipse Kalnokius Mihaly) liceat ei redire ad bona sua, inque illis privatim residere. 2. Electus princeps statim post electionem ad surnmum cum 25 servitoribus, et ex singulis nationibus 16 viris summis ac majoribus cum integra summa 500,000 tallerorum, ac duorum annorum tributo scilicet 160,000 tallerorum veniant salutatum Ali passam, et sic terminus certus Transylvaniae ab Ali passa monstrabitur; conditiones impossibiles ac nonnisi ruinam misellae patriae concernentes. Ad haec refert clsmus princeps pariter et dnus Ktilnokins: quoties institerit apud Ali passain, sit contentus termino per eundem cum Achatio Barcsai sui temporis principe, idest bonis et juribus possessionariis duntaxat ad arcem Varad possessis, in contractu suo specificatis, ne comitatus Bihariensem, Kraszna et exteriorem, medium, interioremque Szolnok applicare cupiat ac permittat Szinaam passae Yaradiensi, sed nnllum obtinuisse effectum. Imo palam dixisse tiham Ali bassae dno Kalnokio illos etiam illuc pertinere. Ad liaec refert judex regius Segesvariensis ex commissione principis tiham Ali passae dixisse: si vel integram summam vobis impositam unacum tributo duorum annorum praestetis, de pace non eritis securi. Ad liaec dnus Kalnokius iterum, eundem tiham sibi etiam dixisse: Turcicum imperatorem in votis habere, omnia fortalitia ac civitates Transylvanicas pro se occupare, et ibi residentiam facere. Interea ad haec ilmus princeps mentionem facit hujus rei: si quid gratiae obtinuerimus, ut inposterum etiam obtineamus coram princi-