Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
1601. FEBR. 2G. 493 sit, provideret tamen pro inducendo et sustentando milite Germano suflicienter; mavult enim eo decem grossos, quam pro Turcis tres convertere, pecuniam etiam coacervatam ad centum millia tallerorum constituentem, cum potiorem partem Barchay dissipaverit, de quo rationem dare obligabitur, in eum finem applicarent. Si in Transylvaniam miles expediretur, directionem super iisdem Joannes Kemeny sibi cogitaret vendicare, tanquam qui sustentationem et provisionem suppeditaret. Transalpinam facile sibi coniungeret, esset exigua quaedam difficultas in Moldavia, sed et illam superare et propriis viribus subdere assecuraret, quo facto per Poloniam et Moschoviam, ita sua Mtte volente, correspondentiae possent subsequi, Cosacis etiam eidem affectis existentibus. De proditoribus brevi audiemus plura, si praedicanti proditori non pepercit, sed quantomet secum strangulari iussit, tanto minus aliis parcet. Sunt in arce Fogaras Andreas Barchay et alius quispiam, qui provisor Joannis Kemeny existens convictus et gratiae eiusdem subiectus fuerat; Andreas vero Barchay ex captivitate Tartarica fideiussoratu Joannis Ivemeny mediante dimissus, cum se subduxisset et absentasset, ipse Joannes Kemeny fideiussor compedibus vinctus lytro eiusdem persoluto debuit liberari. Sciunt propriam hi nequitiam et fraudes, quas deviare nituntur, secl non poterunt Joannem Kemeny seducere. Contagio iam deo miserante desiit in Transylvania. In Moldavia maxima annonae penurin Constantin vayvodam e Moldavia expulit illum iterum passa Silistriensis, qui exspectat a porta, quid faciendum, donec iniunctum non fuerit, non abscedet; uterque tamen vayvoda est in Moldavia unacum castris et exercitibus propriis. Tartarus scripsit penes Constantinum ad portam, agit nimium partes ipsius ex eo, quod a Cosacis emerit captivum Tartarum sanguine iunctum chamo Tartarorum, quem eidem dono praesentavit. Turcae Yaradienses per totum districtum usque Szathmarinum scripserunt, ut omnes se subdant. Relatum est mihi in itinere, quod in plurimis locis parerent, nisi a Germanis militibus metuerent. lidem Yaradienses Turcae circumdegentibus intimarunt, qui saluti suae consulere volunt, se prope recipiant, nam adveniente vere nullus persistere poterit. Locutus etiam sum cum homine ab inde veniente, qui retulit omnimodam Turcarum intentionem esse anno praesenti contra Hungaros bellare. Si quo casu me denuo in Transylvaniam ire oporteret, ita accomodet Excia Yestra negotium, ut non redarguar alicuius falsitatis; disceram enim me acl Exciam Yestram profecturum, et me super rebus necessariis faciat certiorem, ut possim ad interrogata