Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
16GO. OCT. 25—Nov. 10. 451 LYI. 1660. oct. 25— nov. 10. A segesvári országgyűlés törvényei s irományai. a) Az országgyűlés actái. Acta coraitiorum Segeswariensium etcetera. Die 25. Octobr. coníluxis regnicolis in loco solito perlegitur catalogus, Turcicusque legátus, qui pro pecuniae summa liactenus corrasa toties dictae summae percipienda illue venerat, exauditur, literaeque per eundem allatae exponatur hoc modo: (Üres tér a levél számára.) Ad liaec dominus Martinus Sarpataki in magistrum prothonotarium creatur. Interim supplex libellus Polonorum unitariorum religionis causa ex patria proscriptorum residentiae in nostram Transsilvaniam faciendae, dominis regnicolis praesentatur. Die 27. huius mensis coníluxis regnicolis propositio illustriss. principis perlegitur, sed tamen discussioni non subiicitur, sed ad aliam diem differtur. Perceptoribus vero demandatur, nunc in exigenda pecunia sínt strenui, quo demum perceptis percipiendis rationem reddere possint. Die 28. Octobr. denuo reiteratur ac relegitur propositio principis, sed nihil certi super ea deliberatur. Maximum vero hic agitatum in his comitiis est: impositio novae taxae, quae pro contentatione portae •Ottomannicae sequente inodo aclornatur: Ut a singulis portis domini nobiles possessiones habentes (non vero eorum coloni) flor. 50 teneantur persolvere. Civitates liberae similiter pro iobbagionibus suis, immo et pro sedibus non ipsi iobbagiones et sedis incolae. Super quo protestati sunt, sese hoc nec velle nec posse praestare cum et terminus octavalis scilicet brevis sit, ac impossibile sit ipsis hoc praestare. Nihil itaque certi super hac re concluditur. Saxonibus tamen conceditur in ipsorum sit arbitrio, an ex tota sede vel ex civitatibus iuxta divisionem portarum faciant contributionem novam. Super qua re conduntur certi articuli, secuta die 10. (sic !) Octobr. sequenti tenore perlecti :