Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
Ugyanezen nap kelt egyéb fogalmazványok. 1. Rákóczy Györgynek. Majdnem ugyanaz, csupán alias omnia . . . id negotio hiányzik. 2. Rákóczy Györgynek. Egészen az, mint a kinyomott fogalmazvány a töredékkel. Azonban itt is törölve a Cum nos . . . erumpatur-\g. A betoldások hiányzanak. (Ezen két fogalmazvány gyürüpecséttel és veres ostyával volt összeragasztva. Orsz. levéltár, kancz. oszt.). d) 1659. szept. 14. Rákóczy válasza a császárnak. Sacr. caes. regiaque 5ltas dne dne eleme. Benignae S. M. V. literae Posonii 22. Augusti proxime praeteriti datae, non nisi 12. Septembris in castris meis circa Deuam positis redditae sunt, ex quibus intelligo M. V. ita esse informatam, ac si ego arma offensiva contra Barezaium sumpsissem; quae deponi debere maiidat ]\I. Y. - Quare ut causae meae aequitatem et seriem rei M. Y. plene intelligat, prolixiori meae inforinationi veniam clementer daturam spero M. V-m. Ego augustissime imperátor tranquillitati Transylvaniae consulere satagens, subduxeram me (in cujus personam Ottomanicum frendere odium omnes sibi persvaserant) et dissimulaveram alium mihi succedere ad tempus, imo praeter Transylvaniam partes quoque Ungariae ad principatum spectantes resignaveram, non sine debitis conditionibus. Quae licet quotidie violarentur, ac vix tollerabilibus in dies exacerbarer injuriis, tamen et principatus jus repetere et honori indemnitatique meae et meorum consulere nonnisi placidis mediis, et interpositione potissimum authoritatis M. V. volebam et nitebar. Verum cum stipendiarium authorari militem; incolas universos Transylvaniae armatos, minis et severae minitatione poenae in campum evocatos, propinquiores Turcas ad subsidium exeitos; remotiores Tartaros, Turcas et utriusque Valachiae populos, ad idem sollicitari advertissem, atque duobus comitatibus Zathmar et Szabolcz, ni in meos persequendos insurgerent, dira quaevis minitaretur Barczaius (quarum ipsius literarum originale manu sigilloque munitum in specie producendum si placuerit M. V. meis hominibus misi) cum inquam in perniciem meam non solum coniurasse, sed iam non procul a limitibus Ungariae abesse intellexissem, defensiva arma necessario induere debui, cum justam sui defensionem non solum ratio hominibus, sed brutis quoque