Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
seseque adversus ilium praeparare, bona, arces, et domin ia ejusdem principis, quae sive proprio nomine, sive etiam matris et conjugis bono jure possideret, contra pacificationem et transactionem nuperam fide mediante non solum a Synceritate Yra, verum etiam a statibus et ordinibus Transylvaniae roboratam et firmatam contra omne jus et aequum occupare velle, aut etiam eripuisse defacto. Quae cum nonnisi novarum dissensionum bellique et armorum materia sint, cogaturque quemadmodum conqueritur pro defensione propria praedictus princeps Rakoczius arma capere, aut etiam ingruentem sibi hostilitatem praevenire. üt igitur paci et tranquillitati subditorum nostrorum consulatur, neque populi christiani, praesertim Transylvani satis superque anno praeterito bellis et cladibus patriaeque ruina afßicti et exhusti (így) ulterius quoque hujusmodi malis et calamitatibus atterantur, vel vero ditiones nostrae occasione tali bello turcico involvantur. Idcirco requirimus et hortamur Synceritatem Yram, ut ab armis penitus abstineat, minus illa ditionibus nostris et duobus comitatibus inferrat, populosque et subditos nostros infestet, quinimo ut omnis occasio et bellorum sedes amoveatur, praedicta bona memorati principis Rakoczi, in ditionibus Transylvanicis contenta Vestraeque Synceritati subjecta quovis modo et titulo nullatenus occupare aut eripere nitatur, quae vero occupata fuissent quovis sub praetextu, remittat et restituat, quin potius fidem publicam et jus jurandum observare non praetermittat, cujus violatio divinae quoque subjacet ultioni. Memor etiam esse velit, quanta ex vigore praedictae mutuae concordiae et pacificationis, ex altera vicissim parte a principe Rakoczio praestita sint, remittendo videlicet validum illud fortalitium et propugnaculum Yaradinum una cum reliquis ad publicum spectantibus fortalitiis, quae nonnisi operoso labore ac copiosa sanguinis effusione haberi potuissent. Xoveritque si ditionibus nostris vel duobus comitatibus arma intulerit, nos impune lacessendos non esse, verum in defensionem populorum nostrorum ac ditionum debitamque animadversionem hostilitatis illatae arma nostra esse expedituros et conversuros. Cui in reliquo firmám valetudinem et felices rerum successus conprecamur. Datum in arce nostra regia Posoniensi 22. Augusti 1659. (Fogalmazvány. Országos levéltár, kanczelláriai osztály.)