Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

bemegyek most én is Erdélybe, de lia mellém nem állnak, elsőben is az liostátjokat felégettetem, azután a kőfalokat úgy lőttetem, liogy a törésen is bemegyek ha kaput nem nyittat­nak s hűségünktől elszakadnak etc. Fertur etiam, quod secre­tiora etiam multa nuntiant Rakoczius tum Coloswariensibus tum in genere regnicolis tum etiam illustr. principi nostro Barczajo, sed ob certos respectus ea non publicantur, verum ante auroram tympano publico ut castra in alium quendam locum moveantur, praeparatoria nota verberatur hoc modo : Kelj fel, készülj, kelj fel, készülj, hamar, hamar, hamar, ha­mar, hamar etcetera. Quo audito hinc inde varius auditur susurrus, ubi vero castra locabuntur, nescitur, communis tamen opinio percrebuit, quod ad Humen Szamos inter Kolos­war et Samosfalva locabitur. Interim coníluitur ad ipsum tentorium principis et quidem secretum, exteriora enim et ipsa curiam facientia iam erant detracta, ibique literae ad vaivodam mittendae sigillantur atque ad manus domini Na­danyi Mihály tradantur, ut cum legatis consociis suis prope­ret intrare ad dictum vaivodam Mihnye. Interea ingens rumor oritur llakocium iam nunc cum suis adesse citra montem seu passum Meszes teteje vocatum, velle quoque ad vesperam usque castra sua locare ad arcéin Gyaluensem. Haec dum moverentur, preces instituuntur per dominum Czengeri. Ad­liaec domini legati Saxonici accersuntur a principe ad dictum suuni tentorium secretum ibique paucis verbis indicat rerum cardinem, quod scilicet llakoczius intendit in hoc regniun intrare arinatus et quidem sine annuentia imperatoris Tur­carum, qui literas quoque omnibus civitatibus, sedibus ac oppidis transmittet, adhortantes universos, illius fidelitati ad­haereant. Quod cum ita fuerit, circumspecte sobrie proficue sibi ipsis provideant, quia licet ipse liakocius flanima ac ferro minitetur, tamen si a Turcis ac Tartaris desciscant, in maiora pericula ac exitia incident. Yideant igitur, suasque domos abeant, auxilium exspectantes Turcicum et vaivodale, prae­primis tamen divinum. His peractis exercitus iter aggrediun­tur Albam Juliam versus. Haec omnia iterum a prae­senti solerti, ac non exiguae sortis viro habeo, qui iisdem comitiis a principio usque ad finem interfuit et haec omnia sobiamente conscripsit. Ser. Andreas Frank C. Cibin. (Frank eredeti jelentése. Szász nemzeti levéltár. Nagy-Szeben.)

Next

/
Thumbnails
Contents