Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
Karansebessienses cupiunt salvuni passum, malunt enim regno exire, quam ad denominatam Thordam descendere. Tandem negotium Enyediensium tractatur, ex eo quod ill. Hakoczius illos ea conditione nobilitaverit: ut a comitatu Albensi dependentiam in exercituando nullam habeant, sed a latere illius instar militum aulicorum inserviant. Erant etiam aliae non paucae conditiones nobilitarem praerogativam laedentes. Proinde instantia instituitur, ut talis ipsorum conditionata nobilitas rectificetur, privilegium eorum de novo scribendum pure conficiatur, et a moderno ill. principe ac regnicolis confirmetur. Dum haec ita haberentur, ex annuentia ill. dicti principis nostri et assensu nostro assessores procreantur, scilicet dom. Tholdalagi Mihaly, Kendi Janos, ]Maxai Ferencz et Banffi Dienes. Aliis insuper quoque rebus ventillatis pransum itur. Sumpto prandio dom. Cserej Mihaly chorum organisticum bene potus ascendit, ibique ipsemet praecinit hanc cantionem :Vedd el uristen id est auffer immensam deus, aufer iram. His ita habitis proponitur per dom. praesidentem, quod Joannes Papai ductus in captivitatem Tartarorum officio requisitoriatus metuendum ne unquam fugantur. Ideoque principalis celsitudo substitueret loco eiusdem dicti Joannis Papaj si regnicolae idoneum et ad hoc habilem futurum fore annuerent, Benedictum Arkossi, quod universitas regnicolarum approbat, ideoque in publico ibidem iurat ad requisitoriatum capituli Albensis Transylvaniae idem Benedictus Arkossi. Die 10. mensis Juny nihil in publicis agitur, sed quaedam lites arbitrariae per dom. consiliarios et assessores sedis iudiciariae principalis deciduntur. Die 11. eiusdem mensis contenditur de pecunia ad redemptionem dominorum Kemeny Janos et Kornis Ferencz colligenda. Item proponitur de gratuito labore, scilicet ut partes Hungariae nobis annexae restaurent arcem Warad, Transylvania autem Albam Juliam, sed ad haec nihil deliberatur, sunt enim loca adhuc remanaa in quibus princeps maneat, nam ob devastatam patriam nostram hoc anno pro fisco laborare nequit ipsum vulgus. Item catalogus legitur, quia plerique ceperunt sese absentare ac in suis hospitiis morari. Item de iuribus ac bonis domini Mikes Mihaly finaliter deliberatur, ubi Mikes Kellemen summopere urget, quod ipse iuribus fratris sui suam pecuniam immiscuerit, statutione mediante in dominium sese intromiserit, unde deliberatur taliter: Mikes Kelemen az batyja joszagaban az mit birt statutione mediante, az nala maradhat. De az miben csak penzet adta, ha reale et annuale dominiumja benne nincsen, a penze