Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
guntur literae vaivodae Milme Transalpinensis hungarice, de rebus in porta Ottomannica hisce cliebus contingentibus, qualiter res tumultuosae in Asia scriptae fuerint et Hoszszon aga cum suis 1124 plerisque complicibus detruncatus exstiterit etc. Interea leguntur etiam resolutiones a principe de et super propositionibus deductae, quarum geminus sensus totus est ille qiii in publicis edictis habentur cum ea clausula : Igy akarjuk s e mellol nem is recedalunk. Hac itaque clausula exasperantur et excandescunt domini regnicolae. Ideoque legatio acl ill. celsitudinem instituitur, ut clausulam illam relaxet, nam conditio iuramentalis ita aliquid concludendi neutiquam permittit. Solus enim princeps incitis regnicolis statuta condere nequit. Itaque peracta legatione dominus Bethlen Janos et Zolyomi Miklos accedunt in conspectum regnicolarum intercedentes in eo, ut approbetur annuentia principis, sed quia induruerant regnicolae praesertiin papistae et unitarii vulgo id est Arriani intercessio frustratur. Rogatur tamen princeps ut haec res ad proxime futuram dietam generalem differatur. His ita habitis prandium nos avocat. A prandio horam circiter 3. pomeridianam diligenter confluunt, ubi praeprimis literae vezerii Budensis perleguntur, quae acriter hortantur, ut promissam pecuniam imperatori Turcarum quam primum administrari curemus. Interrogatur quoque in iisdem Budensibus literis, cur hucusque non occupaverimus arcem Warad ? cur partes Hungariae nobis de iure annexas avelli permiserimus ? cur Rakocium non delere satagerimus. Aliis quoque comminationibus plenae erant hae literae dictae, quarum summa haec erat, ut diligenter prospiciamus nobis usque ad futuri anni messem, fore enim ut numerosi exercitus (avertat deus!) venient ad nostrum excidium. Post haec leguntur aliae literae domini Ali passa Jeneiensis hoc ipsum urgentes, sed praeter admonitionem. Pollicebatur hic sua officia. Ad haec leguntur modalitates quoque de ipsa cellersegh, alludens ill. dom. princeps in suis scriptis ad contractum cum celleristis celebratum. Unde commoti dom. regnicolae scire satagunt, qualisnam sit iste contractus ? sed cum asseretur, eundem Albae Juliae apud dominum Miko Deak esse depositum, cogitur doniinus Jarai Mihaly exactor proventuum fiscalium, ut referat tenorem eiusdem contractus, coniectura enim magna sese obtrudebat, eundem quoque esse unum ex praecipuis celleristarum. Hic cum se illa puncta scire negaret, dicit dom. praesidens: Prodeat d. vestra huc ante tabulam, nobisque puncta contractus antedicti exponat. Nolens vero accedere doni. Jarai, literas ostendit compulsorias dominus Saarpataki Marton causarum fiscalium director eidem domino Jarai, inquiens: Uram,