Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
blice. Quarum primae erant vaivodae Miline, secunda Gyika vaivodae, tertia vero filii eiusdem Grigorias, quarum omnium literarum continentia ostendebant fidelem et sinceram amicitiam, vicinitatem correspondentiam colendam, observandani ac roborandam. Sed illustrissimus princeps confoederationem vaivodae Mihne liac vice reiicit. quia eidem suspectus esse videbatur. Oum vaivoda vero Gyika propter liberationeni captivorum apud Tartaros existentium universi approbamus ut celebretur. Expost literae haydonum a Stephano Botskaj sitorum ad universos status transmissae leguntur publice, quarum continentia erat: Xe eorum libertas deleatur neve comitatui Biharriensi in omnibus subiiciatur, postquam Rakoczius eorum tideni libertabit ab homagio eidem praestito. Tandem oritur quaestio de consiliariis eligendis ideoque accersuntur consiliarii praesentes, ut pro absentibus vel defunctis alii qui rebus pul)licis adesse possint eligantur. Queritur ergo, quod sind (sic) consiliarii, ubi reperitur, decem tantum esse neinpe Haller Gabor, Zolyomi Miklos, Petki Istvan, Bassa Thamas, Bethlen Janos, Banffi Sigmond, Lazar Gyorgy, Banffi Gyorgy, Luts Janos, Hermann Mihaly, Franciscus enim Bedei superexcessit statum consiliariorum, cum officio principatus functus fuerit, proinde princeps noster Acatius Barczai eundem dominum Redei non agnoscet pro suo coadiutore, se pro aequali sibi consultatore. Johannes autem Kemeny secundum contenta decreti pro mortuo reputatur, quia in captivitate chami Tartarorum tenetur. Michael vero Mikes apud liostes nostros moratur neque patriae nostrae se incorporavit, sed de se suisque factis dictis amnestiam de longinquo sollicitat, unde suspectum sese reddidit, sitne noster amicus an inimicus, igitur decernitur, ut differatur explementum defectus consiliariorum hactamen adiecta conditione, quod nimirum ad sollicitationem in charta exhibitam domini Michaelis Mikes adiiciatur resolutio, quae etiani adiecta est sequente modo : Ez haza olv edes anya, hogy neincsak az maga fiait, de nieg az idegeneket is oromest meghnllgatja. Azert o kglme ez gyulesiink alatt jojjon be, mentseget meghallgattjuk, ha pedignem jo, liami kar fogja talalni, senkinek semmit ne tulajdonitson, hanem niindeneket csak maganak. His subscriptum est taliter: Ex publica congregatione nostra Bistriciensi. Post haec omnia commissarii denominantur arcem Warad nominibus regnicolarum in manus accepturi scilicet magnificus Kedei Laszlo, generosus Farkas Ferencz, prudens ac circunispectus Fodor Istvan, praecipuus legatus existens apud liakocziuin Lazar Gyorgy magister prothonotarius. Rodem modo li*