Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)

Pótlék az Erdélyi Országgyűlési Emlékekhez

principis in porta sopitas quidem aliquo modo, sed non compo­sitas esse asserunt. Et argumentum non leve ipsi provinciales existimant huius tendentis scriptoris esse, quod Turca prae­tensa 5 m. aureorum non recesserit, neque accomodaverit. Ita ut ipse imperátor in audientia nullám eis mentionem fecerit. Supremus quidem vezirius aliquam mentionem levém fecit, sed valde levem. 5-o. Mosern Zekel non modicos faveret, ut imperatorem Turcarum habere ; et ut obtineret vetulam quandam Agrien­sem Ungarica natione, quae imperatrici Turcarum intima est a secretis, sibi devinxit, et per illám imperatricem Turcarum, quae non impigre apud zultanum causam ipsius agit, usque adeo, ut nuper, posteaquam casu aliquo naviganti imperatrici Zekel Moises inscius occurrisset, imperatrix personam ipsius coram suis videre non intromiserit, imperatorique persuase­rit, ut et ipse prout sólet, mutató vestitu Moisem accederet, et cum illo familiarius et iocose colloqueretur iucognitus. 6-o. Matthaeus vaivoda Transalpinae in periculo versa­tur, eo quod ante duos vei tres menses, cancellarius ipsius Bamhercza nomine, qui fere medietatem proventus provin­ciáé possidet, Turcas aufugerit, et unacum ipso generalis capi­taneus hespotar Bottian, qui sine dubio Turcam contra ipsum sunt instigaturi. Jamque intimatum fűit Mattheae ordinatum esse ab imperatore Turcarum, ut in absentia sua Tartari, Moldavusque Matthaeum invadant et vivum capiant. Unde Matthaeus totum suum, quem habuit, thesaurum in Tranniam ad fortalitium Brassó nominatum transmisit pro securitate. 7-o. E coniunctione vaivodae Transalpinae cum principe Tranniae hodie permansionem Tranniae plurimum dependere, si enim et ilium experiatur, ex una parte Tartarum, Moldavum et Transalpinum, insuper beglerbegum Silistriae habebit ini­micum, ex altera vero parte vezirium Budensem, et sie circum­dati undique Transylvanici et constricti, cogentur eiieere prin­eipem ad libitum Turcarum. 8-o. Promissis auxiliis atque etiam anno praeterito prae­stitis princeps usque adeo sibi devinxit Matthaeum, ut tribu­tarium sese fecerit principis, eique quotannis certum tributum ac censum pendat. Id quod Turcis vehementer displicet. Nam origo discordiarum inter prineipem et vaivodam Moldáviáé illa fuerit, quod Moldavus tributum praestari prineipi ad instar Matthiae recusaverit. Miserat quidem initio munera prineipi Moldavus tres equos, quorum unus nobilior phaleris aureis et argenteis splendide ornatus, alii vero duo equi simplici cultu et ordinarii, duntaxat sese sunt usi Quos princeps cum de­spectu vaivodae remi sit eo, et in locum illorum alios nobiliores

Next

/
Thumbnails
Contents