Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)
25. fejezet: 1657-1658 - Törvények és okiratok
ad me uniis cliausz, significavit Franciscum Sebessy sibi dixisse, qnod tihaja vezirii retulisset me sine responso remissuros, neque in conspectum sui admissuros, siquidem ego litteras non praesentassem. Me ad ea respondente in litteris ipsis regni contineri fierique mentionem mei, quo fine sim expeditus. 6-ta .Tunii accedens me Franciscus Sebessy cum interpete vezirii, retulit, quod nullum dare velint responsum ad regni literas, neque amplius monere velle regnum, neque mecum colloqui. Ego institi apud illos, admittant me in sui praesentiam, nam si vacuus rediero, quid cogitabunt regnicolae. Tandem secreto interpres mihi insinuavit, ut me ad audientiam praeparare adfuturos actutum cbauzos, qui me accersant, ii tamen nonnisi altero die adfuerunt. 7-ina Junii iterum consilio habito a meridie, me quoque advocarunt, coram quibus comparens et nomine regni omnem submissionem eisdem deferens, deprecatus sum, velint ignoscere, quum tantocies onerent aures domini vezirii, non habentes post deum, ad quem confugiant. Interim interrogavit me vezerius, quidnam vellem; me respondente ideo me missum esse ad eundem, ut ad illas litteras regni, quas begus Muztaffa sibi praesentasset, responsum dare vellet quantocius, neque conventum soluturum eo usque donec redirem, spe enim magna in vezerio collocaruntur, fore nimirum, quod Magnificentiae Yrae intercessione preces illorum exauditurus esset potentissimus imperator. Ad quae respondit vezirius: nonne scitis vos potentissimi imperatoris subditos esse, obedire tamen renuitis; quoties jam admoniti estis et omnia obaudivistis, nulla amplius speranda gratia, nam omnia vestra negotia sunt merum mendatium, inconstantia et falsitas, viginti dies pacti fueratis, illi etiam evanuerunt. Perscripseram vobis ex mandato potentissimi imperatoris, ut perduellem illum comprehendatis, sed non ut hoc fecissetis, quin potius eundem pro vestro clementissimo domino scribitis, et quicquid ille voluerit, hoc vos etiam sequimini, nec animadvertit regnum perduellum illum nonnisi verbis vos sustinere et tempus extrahere, ut in majorem perniciem vos deducat. Experior manifeste vos, postpositis tot monitis, obedientiam recusare, sed ita me deus adjuvet, amplius vobis non scribam, sed iuxta mandatum potentissimi imperatoris procedam, habitis auxiliis, quae dietim expecto. Ad Tartarorum hamum ante decem dies bassam Duk expedivi, ut statim moveat, invadam Transylvaniam, ut in cinerem redigam, et per biennium isthic habitabo. Ad quae ego respondi: quid debeat aliud facere regnum, nam fide est obstrictum principi et viceversa sua Celsitudo ipsi regno, a qua necdum est absolutus, et quidem eousque dum iuxta contenta