Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)

25. fejezet: 1657-1658 - Törvények és okiratok

Damus pro memoria [Quod nos cojnsiderato eo, quam gravibus et exitiosi[bus injuriis quidjem regnum nostrum Transylvaniae, tum patria [et gens] nostra hungarica, ac cou­sequenter tota christianitas, propter feroces et rabidos Turca­rum cbristiani nominis bostium conatus implicata sit periculis et difficultatibus, id quod vel ex eo palam est, quod arrepta in praetextum odii persona nostra, magnis apparatibus et fero­citate opprimere regnum nostrum Transylvaniae, et per con­sequens totam cbristianitatem moliantur. Ob hoc nos moti zelo et affectu christiano, augustaeque domus Austriacae gra­tiosam erga nos affectionem perspicue experti, signanter vero srrni principis ac dni dni Leopoldi regis Hungáriáé benignam assecurationem acc.ipientes, quod videlicet sua mtas nobis, clmae genitrici, haeredibusque et posteritatibus nostris, secu­ram in bona nostra in ditionibus suae mtis consistentia rece­ptionem, ibique quietem et tranquillam permansionem, dicto­rumque bonorum nostrorum omnium possessionem et fruitionem benigne pollicita fuerit. Igitur nos quoque nostro et dictae dnae genitricis, haeredumque et posteritatum nominibus, asse­curatam reddimus praefatam mtem regiam. quod si porta ottomanica secundum assecurationem nostram incolis regni nostri Transylvaniae datam, arces et fortalitia dicti regni ultra non expetierit, tributum május non postulaverit, et omnia omnino jura et libertates regnicolarum [regni nostri Transyl­vaniae servaverit] nobis autem propter evitand[a in casu non resignationis] Transylvaniae regno et toti christianitati perti­nentia mala et pericula spon[te regnum nostrum] resignare, in bona nostra d[ itionibus suae] mstatis subjecta nos recipere continga[mus ibidem] tranquille et pacate et cum regnicolis in bona vicinitate vivemus et residebimus neque in aliquas praejudiciosas ligas et confoederationes nos immittemus, verain et synceram devotionem erga praefatam Mtem observantes. Ad quae nos memoratam dnam genitricem, haereditatesque et posteritates nostras, bona fide Christiana, sub verbo nostro principali obligamus, dantes interea nostro, et memoratae dnae genitricis, haeredumque et posteritatum nostrarum no­minibus praesentes nostras assecuratorias, manus nostrae subscriptione et sigillo roboratas. Datum in castris nostris ad possessionem Solymos, die vigesima prima mensis Junii, anno dni 1658. G. Rakoczy m. p. (P. h.) (Eredeti. Országos levéltár. Történelmi osztály. Ugyanen­nek a térítvénynek van egy korábbi eredeti fogalmazványa, melyet

Next

/
Thumbnails
Contents