Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)

25. fejezet: 1657-1658 - Törvények és okiratok

possit ruina, ditiones Mtis Vrae regiae cum sint propin­quiores, non est milii recensendum. .Jeno dictum praesidium, cum omnino ohsidere et expu­gnare decreuerit, ut illud tacito duntaxat passu praetereat neque cogitandum sit, hahito enim illo Transyluaniam, Kal­louium, Cassouiam et reliquas quoque arces, siue praesidia facile occupare poterit. Modus quidem redintegrationis, seu cum Turca fiendae reconciliationis, nullius prorsus esset diffi­cultatis, si tantum idem praesidium Jeno, praelibatus princeps et dnus meus bgsmus, eidem ofteret et in aperienda contra Venetos et totam christianitatem via assistere vellet; verum cum hoc ipsum negotium toti christianitati contrarietur, dum­modo cum Vra Mtas regia inuadere dignetur, cum eadem viuere et mori paratus est, proditor et Juda christianitatis absit ut nominetur. Quod Mtas Vra regia vel ex hoc ipso animaduertere dignabitur, siquidem idem princeps et dnus meus bgsimus, cum Mte Vra regia ante ablegationem solennis legati sui ad ean­dem cum sufficientibus plenipotentialibus expediendi, syncere et conscientiose intendat tractare. En praemisit assecuratorias, quod si casu quo regnicolarum mens et animus in defendendo Jeno dicto propugnaculo immutaretur, tantum ex parte Mtis Vrae regiae securus reddatur, quod sit juvandus et in bonis suis iu ditionibus Mtis Vrae regiae adiacentibus neque mater, neque ipse, neque posteri sui, aut in persona, aut aliter quali­tercunque turbandus, quin protegendus, fortalitium Jeno Mti Vrae regiae offert et nunquam ad postulata Turcarum con­descendet. Jam ad initium mille duntaxat pedites Germanicos mus­quetarios dictos, dignetur Mtas Vra regia praememorato principi et dno meo bgsimo subministrando benigne deman­dare, ut statim atque periculum eidem praesidio imminuerit, idem eodem milite muniri et fortificari valeat. Quod si autem Mtas Vra regia, super hoc principis mei pio et christiano conatu sese resoluere dedignabitur, nomine eiusdem coram deo et toto mundo solenniter protestor ipsum nullius rei cau­sam futurum, si id cum pagano, quod alias cum christiano fa­cere desiderabat, finaliter concludere necessitabitur. Si qui ex ditionibus Mtis Vrae regiae nomen suum mi­litiae dare satagentes, eidem principi et dno me bgsimo ex beneplacito adhaerere voluerint, ne tales per quospiam quo­quo pacto impediantur, supplico humillime. Ultimo tandem iterum atque supplico, dignetur Mtas Vra regia totiesfato principi et dno meo bgsimo gratiosas

Next

/
Thumbnails
Contents