Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)
25. fejezet: 1657-1658 - Törvények és okiratok
XVIII. 1658. ápr. 27. Portai jelentések az Erdély ellen intézendő hadjárat előkészületeiről. Illustrissime et excellentissime domine comes. Praemissa officiorum nostrorum paratissima oblatione. Cum sua sacra regia Maiestas dominus noster clementissimus benigne resoluerit, ex diuersis legionibus binc etinde in prouincys eius haereditarys collocatis iustum exercitum componi, et citra ulteriorem dilationem recta uia in regnum Hungáriáé pro necessaria eiusdem defensione sub directione domini campi mareschalli Marchionis de Gonzaga induci debere, antequam vero kaec introduetio fiat, nostra tenui ex parte consultum iudicauerimus, quatenus dictus dominus campi mareschallus prius cum excellentia Vestra et domino archiepiscopo Strigoniensi de modo introducendi praelibatum exercitum coram pluribus conferret. Idcirco eandem hisce officiose requisitam uoluimus, ut simul cum domino archiepiscopo ad medium iter Posonio hue Viennam uersus ascendere, nosque de loco et die aduentus sui certiores reddere dignetur, quo repetitus dominus Marchio in tempore quoque hinc mouere et ibidem comparere possit, qui non minus se paratum exhibet, ubi excellentiae Vestrae, vel domino archiepiscopo forte incommodum foret, iuxta praemissa ad medium iter sese hue fatigare, Posonium usque ad excellentias Vestras descendere, et cum ysdem ibi conferentiam supramemoratam executioni demandare ; ad quam tarnen etiam dominum praesidem camerae Hungaricae ob diuersas commissiones a sua Maiestate ipsi in partibus regni superioribus iniunetas necessario uocandum esse censeremus, nullatenus dubitantes eundem libenter interfuturum. De reliquo excellentia Vestra ex paribus annexis uberius intelligere haud grauetur, quid denuo suae Maiestati residens eiusdem ad portam Ottomannicam in confirmationem priorum suarum relationum circa hostilem intentionem Turcarum contra Ragocium et Transyluaniam de deeima praeterlapsi mensis Marty, necnon tertia et octaua huius perscripserit, quod una praesentibus eidem pro notitia communicare officy nostri erat, prouti id ipsum quoque dominum archiepiscopum minime celauimus. Pro fine Excellentiam Vestram diuinae tutelae commendantes. Dabantur Viennae die vigesima septima mensis Április. Ao 1658.