Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)

24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok

vel auxilia producere multo minus credibile est: cum quo ue­quidem amicitia ulla intercedit, ne dum pacta; nisi sola nomi­nis notitia. Praestaret interim, si aliquid solidi de hac re scire vellent, ut per aliam occasionem illud indagarent. Me non missum esse ad constituendum aliquem contractum, aut pacta facienda; sed salutatum duntaxat suarn mattem. Si ad has et similes quaestiones aliquid certi affirmare vellem, non facerem hoc pro instructione suae cel ni s, sed pro meo privato arbitrio et sententia, quae nihil solidi ostendere posset. Si desiderarent certa, medium optimum esse mittere aliquem ad suam cel ne m, qui certa foedera pangat. Crederem non defuturam suam celnem regiae mattis iustis desideriis. Hoc meo sermone finito magno cum doloris et commo­tionis iudicio cancellarius querebatur de Polonis, quod non sincere sed dolose plane agant cum Sueciae regno. Quod nempe spernant omnia legitima iusta et cum honore regni Poloniae media, quae pacis perpetuae ergo ipsa Suecia suggessit. Ad­didit, quod quidem ablegatus missus sit, sed tantis cum tricis etmodis ut nihil concludi possit. Autputant Poloni (dixit) nos adeo rudes esse, ut rem non intelligamus, aut revera tam subtiles sunt, ut capere nequeamus, quid velint. In tam dolosa tergiversatione nihil iustius esse potest, quam sua ab hac gente armis quaerere. Et si hoc fieret, iustitiae efficacia ponderata non crederemus cel mu m Tranniae principem armis auxilia­turum iniquitati illorum. His conclusit cum assertione se omnia mea verba regi relaturum, iterumque certificabat suam cel ne m de intima ami­citia regis erga suam cel ne m. Expeditiomeaabipsoregemihi data. Sermo regis ad me post acceptas litteras. Quam grata nobis fuerit denunciatio amicitiae celsissimi Kxpedi­Transylvaniae principis, iam ante declaravimus et illud ipsum "R"^' per litteras nostras suae cel n i significavimus. Illud nunc restat, se r™° a' ut suae cel n i omnium rerum felicem successum optamus, ac omnem prosperitatem. Quam vero necessarium sit, ut firma inter nos nectamus amicitiae vincula nos probe prospicimus. Dabimus operam, ut re ipsa illud praestemus. Et ubi deus dederit nos solutiores esse a curis, quibus obruimur, brevi luculentiore contestatione hoc manifestabimus. Interim studia et propensionem nostram suae cel n i pro hac vice sinceriter deferimus, quae omnia suae cel n i renuntiare velit.

Next

/
Thumbnails
Contents